BCCCAP00000000000000000000820

SECUNDUM ELEMEN'fUM VITAE APOSTOLICAÉ fo/3 At omnes illae falsae circa scientiam opiniones, quas Saba– tier s.. Francisco attribuit, non sunt ,nisi logica consectaria, deri– vata ex funesta eius doctrina moderno-protestantica, cuius suum opus << La vie de Saint Fran9ois >> continua defensio dicen– dum est. Protestantismus siquidem, ut notum est, immutabilia Eccle– siae Catholicae dogmata detestatur, utpote quae omnem huma– nam libertatem impediunt, imo funditus delent ; praeterea vene– ratio erga Summum Pontificem, visibile Ecclesiae caput, infalli– bilemque interpretem veritatis, ex eiusdem Protestantismi sen– tentia, non est nisi cultus quidam pure humanus ; subiectio auteín illa caeca, quam Ecclesia a subditis suis exigit, ipsi videtur ser– vitus quaedam, homini prorsus indigna. Protestantismus irt locum auctoritatis Summi Pontificis suffi– ciebat illam S. Scripturae, interpretandae tamen iuxta uniuscuius– que ben.eplacitum. Iura conscientiae individualis dogmata Eccle– siae prorsus substituebant, libera investigatio captivitatem intel– Iectus. Sacerdotium et sacramenta, ut a religione catholica admit– tuntur, Protestantes reiciebant, sacerdotio quodam universali re– tento, quo unusquisque fidelis cultus cuiusdam interni sacerdotio fungi dicebatur. Hodiernus vero Protestantismus; cuius Sabatier insignis fautor est, nec ipsius S. Scripturae auctoritatem amplius reveretur, sed absolutam in re religiosa independentiam sibi vin– dicat, ita ut unusquisque sibi pontifex, sacerdos et evangelium exsistat 1 • Iamvero hac sua perversa animi persuasione Sabatier Fran– ciscum, quem tenerrimo amore diligit, considerat. Admiratione · se affici fatetur considerando ardentem huius iuvenis audaciam, viventis iuxta purum et verum Iesu Christi Evangelium\ fervidum eius amorem erga paupertatem summam, quam dominam suam et spon,sam nominat, candidam eius simplicitatem et ingenuita– tem. Videt Franciscum obsistentem luxuriae et effusioni, quae in societatem et in ipsam Ecclesiam irrepserat:, strenúoque conatu cum fraternitate a se condita ad sobrietatem et austeritatem Chri– sti et Apostolorum revertentem. Attamen caeca sua protestantica stinus : et alii multi orthodoxe communionem fidei inconcusse servantes ». Interpretatio ergo, quam Sabatier dat, veritati minime correspondere videtur l. 1 Cf. M. FALocr PuLraNANr, s. Francesco d' A.ssisi secondo Paoló Sabatier, in Miscel. [anea Francescana,, t. IX, p. 65 sq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz