BCCCAP00000000000000000000820

172 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS ALTERA Primae sententiae fautor est ille famosus P a u 1 S aba ti e r 1 , qui, praesertim in suo libro << Vie de Saint Fran<;ois d' Assise >> 2 tamquam veritatis incorruptus testis asserit, Franciscum odio implacabili litteras et scientias exsecrasse, eiusque Ordinem tan– tum ab Ecclesia, seu potius a Romana Curia, ad litteras et scien– tias excolendas, cum lacrimabili detrimento simplicitatis, pau– pertatis et vitae evangeli~ae, quam sanctus Pater adamabat et unice intendebat, coactum fuisse. Numquam, ita allatus ille scriptór, Franciscus de eruditis doctrinarum quaestionibus solli– citus fuit, fides enim, iuxta ipsius seraphici Patriarchae senten– tiam, nullo modo ad intellectum pertinebat, sed potius affectus quidam erat moralis seu inclinatio quaedam cordis ª. Ad proban– dum autem quonam contemptu scientia a primaevis S. Frimcisci fratribus considerabatur, exemplum commemorat omnibus notum, quod S. Bonaventura, de hac re a beato Aegidio interrogatus, ipsi responderit, mulierculam quamdam simplicem aequo modo posse placere Deo ac sapiens magíster Theologiae 4 • Nobilem illam indignationem, ita semper P. Sabatier, quam Franciscus ostendebat adversus omnem scientiam quamque toti suo Ordini inculcare volebat, hereditate forsitan acceperat ab Abbate illo tune. notissimo, scilicet Ioachim a S. Ioanne in Flore, qui de scientia loquens, ait : << La vérité qui reste cachée aux savants, se réuele aux enfants ; la dialectique ferme ce qui était clair; elle est la mere des discours inutiles, des rivalités et du blaspheme. La science n'édifie pas, et elle peut détruire, comme le prouvent ces scribes de l'Eglise, gonflés d'orgueil et d'arrogance, qui, a force de raisonner, tombeni dans l'héresie >> 6 • ' 1 Post K. MüLLER, Die An/ange des Mínoritenordens und der Bussbruderschaften, Freiburg, 1885 et K. voN HASE, Franz von Assisi, Leipzig, 1892. 2 París, 1931. 3 Cf. P. SABATIER, Vie de S. Fram;ois, p. 55. 4 Cf. !DEM, ibid., p. 55, 56. . 6 Cf; loEM, ibid., p. 66, ubi commemorat Ioachim, Comm. in Apoc., f 0 • 70 b. 2, Venetiis, 1527 - Videtur Sabatier dare sensum textus, non litteram, nam legitur Joco ab illo citato : " Tales sunt illi Scribae intra sanctam ecclesiam constituti : qui inflali vanitate seculi et scientia mundi : et magislerium sibi pravi dogmaiis arroganler usurpant : quorum superbe mentes nidi avium sunt et sedes spirituum malignorum : sapientes in oculis suis : et coram semetipsis prudentes. De quorum numero fuerunt Ar– rius : Eunomius : Macedonius et fautores eorum : qui nescientes regem humilium : facti sunl sedes Sathane : et ignorantes aizciol'em .lucis : adheserunt principi tenebrarum. In quorum tempore fuerunt doctores eximii Hylarius ; Hieronymus : Ambrosius : Augu-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz