BCCCAP00000000000000000000820
SECUNDUM ELEMÉNTUM VITAE APOSTOLICAE 171 sum habeat, ut aeternas veritates mundo annuntiet. Iamvero, licet quandoque Deus extraordinariis gratiis apostolos suos prae– parat ad praedicandum regnum suum, quin ipsi per studium scien– tiarum ad illud opus instructi fuerint, sicut sancti Apostoli, ta– men in consuetis rerum adiunctis omnino requiritur, ut minister Christi sacrae doctrinae sedulo studio vacet eaque omni conten– tione imbuatur, qua ad divinam veritatem possidendam aliisque rite communicandam se comparet. << Meminerint igitur >>, ut ele– ganter atque sapienter monuit S. P. Leo XIII f,' m., << se lucem. mundi a I esu Christo appellatos (Mt. 5, 14), quod luminis instar universum orbem illustrantis, sacerdotis animam splendescere opor– lel (S·. loan. Chrys. << De Sacerdotio, 6, 4). Lumen doctrinae, neque illud vulgare, in sacerdote requfritur, quia muneris eius est implére sapientia ceteros, evellere etrores, ducem esse. multitudini per itinera vitae ancipitia et lubrica >> 1. Quod autem haec necessitas studio– rum etiam pro Ordine nostro plenam suam vim atque suum va– lorem habeat, ex iis, quae Constitutiones nostrae et Litterae Mi– nistrorum Generalium de hoc negotio praescribunt, omnino ma– nifestum est 2 • Propositum autem nostrum in praesenti capite hoc est, ut scilicet indagemus, quidnam ipse sanctus Franciscus de litteris et scientiarum studiis, sive pro semetipso, sive pro fraternitate a se constituta cogitaverit. Age, tres, ni fallor, distinguuntur apud auctores, qui de hac re scripserunt, propensiones in explicanda habitudine seraphici Patris circa studium et scientiam, quas deinceps ordinate accu– rato examini subiiciemus, ut ex hac diligenti inquisitione mens S. Francisci clare eluceat. 1 Cf. Enchil'idion Clericorum (Herder, Freiburg, 1938), n. 485; ibi inveniuntur niulta alia praeclara documenta pontificia de opportunitate et necessitate studiorum pro clero. 2 BERNARDUS AB ANDERMATT, De studiis in Provinciis (monitum), Anal. Fr. Min. Cap., 1884, t. I, p. 74; IDEM, De sludio in Ordine promovendo. ibid., 1901, t. XVI, p. 72; PACIFicus A SEGGIANO, Exhortationes de studiis in Ordine pí•omo– vendis, ibid., 1909, t. XXV, p. 24; VENANTitrs A LISLE-EN-RIGA'ULT, Litlerae ci1·cu– lares de studiis, ibid., 1920, t. XXXVI, p. 12 sq. ; IosEPHUs ANTONIUS Á. PERSICETO, Litterae Ministri Generalis de studiis apud nos ad legum ecclesiasticarum rationem perficiendis, ibid., 1922, t. XXXVIII p. 232; VIGILIUS A VALSTAGNA, Litt.. CÍl'CU– lares, ibid., 1932, t. XLVIII, p. 225 ; IDEM, Litt. Ene. « De religiosa iuvenum insti– tutione », ibid., 1937, t. LIII, p, 117; DoNA,TUS A, WEL:t:,E, Litt. circulares, ibid, 1938, t. LlV, p. 229,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz