BCCCAP00000000000000000000820
CAPUT VI. STUDIUM SCIENTIARUM, SECUNDUM ELEMENTUM VITAE APOSTOLICAE FRANCISCANAE Tres smtentiae circa opinionem S. Francisci de studiis litterarum et scien– tiarum. - Evolulio studiorum in Ordine versus finem vitae S. Fran– cisci. - Postulationes S. Patris ut fraires studiorum causa spiritum non amitterent. Ad vitam apostolicam, ut eam hucusque descripsimus, recte exercendam, scientiarum studium omnino necessarium esse, ne– mo est, qui non videat. Pertinet enim ad apostolatum, quod ali– quis, sapientia divina repletus et amore Christi inflammatus, ex abundantia animae suae ceteros doctrina et praedicatione ad per– f ectionem vitae christianae, imo ad ipsam sanctitatem subducat, quod sine serio et profundo in divinis et humanis disciplinis pro– f ecto impossibile est. Prima enim conditio vitae vere apostolicae, ut saepe diximus, in eo est, quod « hamo Dei, ad omne opus bonmn instrucills >> (II Tim. 3, 17) contemplationi aeternarum veritatum quam maxime studeat, ut ex ipsa veluti ex quodam superef– fluenti et exundanti fonte salutíferas aquas in sitientes animas provide refundat. Iamvero, licet saepe conspiciamus, et more qui– dem valde insigni in Ordine nostro Capuccino, simplices fratres laicos, gratia Dei praeventos, ad summum contemplationis api– cem, sine ulla scientifica contentione attolli, sacerdos tamen, qui ex ipsa sua excelsa dignitate et vita ad excolendam sacram doctri– nam tenetur, ut ipse Spiritus sanctus ait: << Labia enim sacerdotis custodient scientiam >>. (Mal. 2, 7), et : << Quia tu scientiam repulisti, repellan:!: te ne sacerdotio fungaris mihi >> (Osee, 4, 6), in ordinariis rerum adiunctis ad contemplandam Dei sapientiam sine strenuo et indefesso studio doctrinarum sacrarum certo certius non ascen– det. Insuper autem non sufficit viro apostolico ut ipse divinis scientiis sit imbutus, sed praeterea sui esse muneris sibi persua-_
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz