BCCCAP00000000000000000000820
168 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA, - PARS ALTERA nitatis consuetudinibus remanserunt, quibus opinio oritur, Fran– ciscum ab initio nullam potestatem gubernandi inter fratres ad– misisse. Ibidem enim e. g. legimus : << Similiter omnes fraires non habeant aliquam potestatem vel dominationem, maxime ínter se>> 1 • Et : << nulhzs vocetur prior, sed generaliter omnes vocentur fraires minores>>ª. Instar << equitum Tabulae rotundae >>, cuius Franciscus optime novit leges et normas, fratres omnes pares sibi aestima– bant, nec aliud ius sibi assumebant nisi ut invicem humillima ser– vitia praestarent. Est et aliud argumentum quo libertas illa primaeva illustra– tur, absentia nempe cuiuscumque probationis pro postulantibus illis qui fraternitati sesé addicere desiderabant. Satis erat in iis candidatis firma et inconcussa fidei ca-tholicae professio cum absoluta abdicatione omnium rerum temporalium et prae ceteris perfectam abnegationem' propriae voluntatis, ut statim in Or– dinem reciperentur. Sed eadem quoque libertate unusquisque, quomodocumque ipsi libuisset, familiam franciscanam deserere et in saeculum redire poterat. In ipsa fraternitate denique primos socios beati Francisci maxima libertate usos fuisse ex narratione scriptorum vitae ipso– rum clare constat. lpse sanctus Franciscus, testante << Speculo per– fectionis >>, raro per obedientiam praecipiendum esse censebat, nec primo fulminandum esse iaculum, quod debet esse ex-tremum: << Ad ensem, inquit, non cito manus mittenda est >> ª. Frater Ber– nardus, postquam in schola seraphici Patris satis exercitatus fue– rat, liberrime per montes et silvas precando, meditando et con– templando Dei magnalia vagabatur : << Et aliquando per triginta dies solus per montium cacumina pervolabat, solummodo caelestia, contemplando 1> 4 • De fratre Aegidio narratur, quod illi << tam– quam homini boni exempli, dedit licentiam liberam beatus Fran– ciscus, ut videlicet iret, quocumque vellet, et staret, ubicumque ei placeret >> 5 • In descriptione dein, quam ipse Fra:nciscus compo– suit veri fratris minoris, laudatur etiam quidam frater nomine Lucidius, << qui fuit maximae sollicitudinis et nolebat qizasi per 1 Reg¡¡la prima, cap. V, in OpllSCllla, p. 30. ª lbid., cap. VI, p. 32. • Spec¡¡l¡¡m perfectionis, cap. XLIX, p. 84. ·• De conformitate, in Analecta Franc, t. IV, p. 182, 5 !bid., P· 207, .
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz