BCCCAP00000000000000000000820
PRIMUM ELEMENTUM VITAE APOSTOLICAE 167 pulos suos, ut pedetentim se vitiis et defectihus suis exuant ope subtilis et timidi conscientiae examinis ; sed statim ah initio eos . proicit in profundum mare amoris Dei, vel ponit ante oculos eorum imaginem Iesu Christi crucifixi, eosque hortatur ut corda sua inii– ciant in fornacem ardentem caritatis Cordis Iesu, ut ihi ah om– nibus peccatis, culpis, pravis cupiditatibus ac passionibus pur– gentur, omnibusque virtutibus, quippe quae in caritate omnes comprehenduntur, illico exornentur. Ex contemplatione praesertim Crucis expedite et ahsque multis disputationibus addiscehant primi illi fortunati sodales paupértatem, humilitatem, volunta– riam castigationem et continentiam, modestiam et temperan– tiam, et supra omnia Dei caritatem et proximi, quia ipse divinus Ma– gíster in cathedra suae crucis omnes illas virtutes suhlimi. exem– plo suo apertissime demonstrahat et ante eorum oculos propo– nebat. Tam profunde seraphicus Pater Crucem Domini in cor– dibus fratrum infixerat et plantaverat, ut ipsi adhuc in hora mor– tis eius flentes exclamarent : << Verba tu.a erant f aculae ardentes et ignientes nos continuo ad amorem et imitationem dulcissimi Cru– cifixi 1. Hac ratione Franciscus de die in diem formabat et ,infor– mabat suos filios, continuó eos ad fortia et heroica pro Dei gloria et honore aggredienda incitans ac vocans illos << milites tabulae rotundae >> 2 • Milites utique volehat eos esse et equites, ideoque libertate quadam sancte ac laete praeditos. Silentio enim prae– tereundum non est, primaevam illam franciscanam disciplinam, nequaquam ohsistente summa eius austeritate, maximum quem– dam gradum libertatis admisisse, quae spiritui sancti Francisci omnino conveniehat. Ipse enim, seraphico ardore impulsus, in vera libertate filiorum Dei non solum praecepta, sed et consilia et desideria Christi in Evangelio prolata lihenti animo exsequi et perficere solebat et in hoc suo spiritu etiam discipulos imbuere omni conatu intendebat. Libertas illa imprimís patet ex defectu cuiuscurnque rnona– stici regiminis seu ex absentia institutionis· hierarchicae in prima illa fraternitate. Revera in prima Regula inveniuntur quaedam indicia, quae forsitan ex Protoregula, vel saltern ex prirnis frater- 1 Specqlmn pérfectionis, cap. LXXXVII, p. 17q 1 1 Cf, ibid., cap. LXXII, p. 14i. .
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz