BCCCAP00000000000000000000820
1>R1MUM ELEMENTUM VITAE APOSTOLICAE 163 milíter servire leprosis et manere in domibus eorum .)> 1. Quando vero iniuriis et contumeliis obnoxii fuerant, docebat eos sanctus Pa– triarca omnia patienter et libenter sustinere, exemplo mansuetis- simi Domini nostri Iesu Christi >> 2 • • Poenitentiae quoque ac mortificationis spiritu profundissime filios suos imbutos esse desiderabat, ideoque quadragesimali ieiu– nio ah Ecclesia praescripto aliud ieiunium, Adventus tempore, a festo .. Omnium Sanctorum usque ad Nativitatem D'omini addidit; ítem aliam quadragesimam proposuit ab Epiphania incipiendam ; praeterea singulas ferias sextas per annum ieiunio sanctificandas praecepit 3. Insuper exemplo suo alía ieiunia more quadrage– simo fratribus commendabat, scilicet in honorem SS. Virginis Mariae in caelum assumptae, pariter in honorem 'S. Michaelis Archangeli, SS. Petri et Paulí Apostolorum atque S. Martini Epi– scopi 4 • Volebat etiam ut in signum rigidioris virtutis et auste– rioris vitae rudibus paucisque vestibus induerentur ac demisse incederent 5, ipsomet exemplum eis heroicum praebente, nam unico semper et obsoleto habitu contentus, ludibria. propter talero tenuitatem libenter et alacriter supportabat º. Ah initio quoque, quando vix decem fratres sese Francisco sociaverant, << surgebant in media _nocte sollicíte et orabant devotis– sime cum innumeris lacrimis et suspiriis >> 7 • Tempore autem recreationis, docente semper eos et exemplum eis praebente ipso seraphico Patre, fraterna affabilitate fratres invicem colloquebantur tenerique amore invicem prosequebantur: << O quanto charitatis ardore flagrabant novi Christi discipuli ! Quan– tus in eis piae societatis vigebat amor l Cum enim alicubi pariter convenirent, vel in vía, ut morís. est, sibí invícem obviarent, ibi spi– culum spiritualis resultabat amoris, super omnem amorem verae di– lectionis seminarium spargens. Quid illud? Casti amplexus, suaves affeclus, osculum sanctum, dulce colloquium, risus modestus, aspe– ctus iucundus, ocizlus símplex, animus supplex, lingua placabilis, 1 De conformitate, loe. cit., p. 130. 1 THOMAS DE CELANo, Vita I, n. 40. ª Regula prima, cap. III, in Opuscula, p. 27. 4 De conformitate, loe. cit., p. 190, et t. IV, p. 145. 1 Regula prima, cap. II, in Opuscula, p. 25. • Legenda trium sociorum, ed. cit., cap. VII,§ :.13. 7 Cf. ibid., cap. X, § 41,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz