BCCCAP00000000000000000000820
PRÍMUM ELEMENTUÍ\1 VITAE APOSTOLICAE ' ' 161 ster >> recitando cum quadam oratiuncula valde simplici : << De– precati sunt eum, testatur prímus biographus, fraires tempore illo, ui doceret eos orare, quoniam in siinplicitate spiritus ambulantes adhuc ecclesiasticzzm ojjicium ignorabant. Quibus ipse ait : << Cum orabitis, dicite : Pater noster, et: Adoramus te Christe, hic et ad omnes ecclesias tuas, quae sunt in universo mundo, et benedicimus tibi, quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum >> 1 • De tempore quo adhuc cum primis fratribus in tugurio apud R.ivum Tortum degebat, dicit S. Bonaventura : << Vacabant enim ibí– dem divinis precibus incessanter, mentaliter potius quam vocaliter studio intendentes oratzonis devotae, pro eo quod nondum ecclesia– sticos libros habebanf, in quibus possent horas canonicas decantare. Loco - lamen illorum librum crucis Christi continuatis aspectibus diebus ac noctibus revolvebant, exemplo Patris et eloquio erudili, qui iugiter faciebat eis de Christi cruce sermonem >> 2. De cetero ipsae oratiunculae, quas sive in Regulis, praesertim in prima Re– gula, sive in aliis documentis nobis reliquit, optime nobis suum orandi modum, simplicem quidem sed insimul ardentem et excel– sum, nobis revelant ª. In illis exuberantem potissimum laudatio– nem et glorificationem summi et optimi Dei admiramur, quae res purissimi eius et integerrimi amoris certissimum testimonium di– cenda est. << Cum autem perdifficile sit, ut quis mentem suam . sempe1· in Deimi habeat erectam >> 4, S. Pater fratribus suis subinde honestum aliquod opus manuale ut fideliter et devote peragerent iniungere solebat, quia id magnó in honore semper habebat ; ideoque se– cundum traditionem apostolicam praescripsit in Regula, ut fra.. tl'es eamdem artem excercerent, quam ante ingressum in frater– nitatem exercuerant : << Et f1·atres, qui scient laborare, laboreni el eamdem artem exerceant, quam noverint, si non juerit contra sa– lutem animae suae et honeste poterint operari . . . Et unusquisque in ea arte et ojjicío, in quo vocatus est, permaneat >> 11 • Licet ergo Francisco sese adiunxerint, tamen per dies iban.t inter agricolas vel alios operarios ut artem suam exercerent. Sic Iuniperus sutor erat, Aegidius fabricator canistrarum seu sportarum. In remuneratio- .. _,,, 1 THOMAS DE CELANO, Vita 1, n. 45. ª Legenda S. Francisci, cap. IV, n. 3, ed. cit., p. 513. 8 Cf. Opuscula, passim. 4 Constitutiones Ord. Fr. Min. Capuccinorum, cap: V, n. 92. 11 Regula prima, cap. VII, in Opuscúla, p. 33. Cf. I Cor. 7, 24. P, YtTl78 A liluBSUl\I, De apiritualitate franciBQMHI • ll,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz