BCCCAP00000000000000000000820
160 DE SPIRITUALITATE FRA'-TCISCANA. - PARS ALTERA Distinctio quoque spirituum, de qua S. Ignatius, Thomas a Kempis ceterique scriptores ascetici saepe loquuntur, ipsi quoque sancto Patriarchae probe nota ernt, ut clare patet ex Regula prima, ubi de« spiritu carnis et de Spirim Domini >> 1 et ex Admonitionibus suis, ubi loquitur << De cognoscrndo spiritu, Domini >> 2 • A.nimadverti debet probatic illa satis aspera et insolita, qua beatus Pater quondam fratrem Rufinum ad praedicandum misit in ecclesiam S. Rufini de Assisic,, et quidem, quia non statim obe– dierat, seminudum ; quomodo autem statim Rufini humilitate ac demissione commotus ipse euoque beatus Franciscus tunicam suam deposuit et post eumdem Rufinum praedicavit de abiectione huius saeculi ª. Nec in institutione suorum virgae parcebat sapiens magíster. Fratrem enim, qui semel pee miam tetigerat, iussit ipsam ore suo super stercus ponere asini 1um •. Severum etiam se ostende– bat contra detractores, ut pa tet ex sua sententia : << trude eum in manus pugilis Florentini >>, de quo vitae scriptor addit haec: << fratrem autem Ioannem de Plorentia, virum magnum statura, pugilem appellabat >> 5 • Ita seraphicus magister ncvitios suos admonebat, incitabat, temperabat, castigabat, ut paulatim eos ad novam vitam, quam am– plexi fuerant recte ineundam a 1 :lsuefaceret. In tota autem illa rudi tirocinii exerc:l.tatione prudeni.i indicio moderantiam adhibebat, ita ut fratrum castigationes d corporis mortificationes miseri– corditer temperaret, ne nimium corpus suum afflictarent 6, qua in re iterum prudentia eius et h umani cordis cognitio luculenter excellunt. Ut autem melius particularia et minutiora huius formationis religiosae inspiciamus, considerandum nobis manet, quanam ra– tione in singulis virtutibus Franciscus discipulos exercitaret. Et primo quidem considerare oportet quidnam de oratione rite facienda doceret. Franciscus eo tempore quo fratres liturgi– cos libros nondum habebant, iussit eos precari Deum <<Paterno- 1 Cf. Regula prima, cap. XVII, in Opw,cula, p. 46. 2 Cf. Opuscula, p. 12. 3 Cf. Fioretti, cap. XXX. 4 THoMAs DE CELANo, Vita II, 11. 65. 5 Ibid., n. 182. • lbid., n. 21, 22.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz