BCCCAP00000000000000000000820

158 DE SPIRITUALITATE FR.' NCCSCANA. - PARS ALTERA pria finalitate, cognitione scilicet et amore Dei, ad animarum sa-'. lutem fructificante, in unum coacta, franciscanam vitam apo– stolicam constituunt. Inquirendum igitur nobis es t in praesenti disceptatione circa primum illorum elementorum, scilicet circa regularem observan– tiam. Iamvero in hac nostra t·actatione verbum illud sumimus hoc sensu quod comprehendit et significat diversas illas normas et observationes, quas Ordinurr Fundatores suis sequacibus prae– stituerunt tamquam subsidia et adiumenta consilia evangelica sancte servandi et ad apicem perfectionis christianae perve– niendi. Quaerimus ergo quamnam disciplinam regularem Franciscus fratribus suis praescripserit, seu quamnam normam ad eorumdem religiosam et asceticam institff:ionem et conformationem illis tra– diderit. Multorum sententia, praesertim nostri temporis, Francisci cul– torum, sanctissimus vir noster, horno quidem erat poetica facul– tate insignis, ad sublimia et nxcelsa propensus, acerrimo ingenio animatus, supernis inspiratiombus concitatus, quibus ad magni– ficas Dei et creaturarum contemplationes elevabatur, usui ta– men vitae, regimini et tempErationi religiosae familiae omnino impar exsistebat. Hoc autem veritati historicae minime congruit. Utique poeta erat, sed cuius mens, divino instinctu afflata divi– nisque ·splendoribus illustrata, veritatem rerum, hominumque corda et animos profundissime perlegebat et interpretabatur. Sur– sum .quidem ferebatur, utpo1 e ad sublimia propensus, nobilia, excelsa, summaque aemulabatur, sano tamen sernper ac maturo indicio, gravi prudentique proposito. Repentino utique ardoris iinpetu interdum agebatur, et impellebatur, numquam tamen vano fluxoque mundi adspectui fidebat, sed Spiritu Dei compul– sus magna facinora forti semper ac constanti animo aggredie– batur. Hoc siquidem mirabH~ apparet in vita seraphici Patris, quod elementa illa, ad speciem tam contraria, concorditer concin– neque simul secum coniungeret suoque in spiritu exprimeret, quod manifeste elucet in religiosa institutione ac formatione, quam di– scipulis tradebat. Imprimis Franciscus probe sciebat, lectissimorum tantum et animo fortissimorum esse virorum, formam vitae quam ipse pro– ponebat et exemplo suo momtrabat, a:mplecti servareque, quippe

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz