BCCCAP00000000000000000000820

CAPUT v. DISCIPLINA REGULARIS, PRIMUM ELEMENTUM VITAE APOSTOLICAE FRANCISCALIS. Pranciscus opiímus institutor fratrum. -- Paedagogicum suum ministerium dulci animi affeciu ac magno spiriiu libertatis evangelicae exercebal. Agentes de vita mixta sive apostolica in Ordinibus religiosis generaliter, eius elementa ad haec quattuor capita revocanda esse statuimus, nempe ad observanliam regularem, studium scientia– rum, orationem et curam animarum. Partes illae, quae, ut unus– quisque statim videt, ád vitam apostolicam regularem omnino ne– cessariae sunt, imperiori quodam vinculo congruenter coniungi debent, quod veluti earnm anima et forma, unitatem et vitam eisdem tribuat. Superiorem autem illam unitatem a finalitate apostolicae vitae derivandam esse in iis quae supra diximus satis superque demonstratum esse videtur 1. Nunc iam mentem et animum ad apostolicam vitam franci– scanam convertentes, illico cernimus singula illa elementa se– raphico spiritu omnino penetrari debere, si tota eorum simul com– plexio sua peculiari nota, Ordini nostro propria, insigniri velit ac decorari. Re quidem vera, omnes illae partes apostoJicae vitae, supra enumera:tae, in singulis religiosis Ordinibus proprium omnino aspectum ostendunt, a spiritu Fundatoris et a conditionibus vel rerum rationibus vel fundationis tempore determinatum, quo fit, ut operositas illorum apostolica, sicut et ipsa vita interna, singu– larem notam physionomicam sibi convenientem indubitanter praeseferat. Nostrum ergo erit indolem pure franciscanam inda– gare singulorum elementorum, quae omnia simul sumpta, et pro- 1 Vide supra, p. 131 sq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz