BCCCAP00000000000000000000820
DE VITA APOSTOLICA S. FRANCISCI 153 et abiectum, flectere satagit, ut in Eius vulneribus solatium et levamen inveniant. Ideo profundissimo modo sese immergit in contemplatione paupertatis et passionis, crucifixionis et mortis Domini nostri Iesu Christi, ut se de die in diem Christo pauperi crucifixo magis conformem reddat. Bine quoque est, quod ratio, qua Dominicus et Franciscus Christum populis annuntiant, satis differre conspicitur. Dominicus enim, utpote praedicator veritatis insectatorque haeresum, verbo potius Christum eiusque Evangelium proponit, ideoque sodalita– tem a se institutam << Praedicatorum Ordinem >> vocari constituit. Franciscus vero primo et primario exemplo suo et fratrum suo– rum iacentem mundum erigere conatur. Tota Francisci figura, nempe facies paenitentiae rigore macerata, habitus paupertatem et crucis formam prae se ferens, corpus austeritate ac squalore confectum, quae omnia tamen charitatis dulcedine ac suavitate perfunduntur, Christum Dominum magnis quibusdam vocibus praedicant, evangelicasque virtutes ad oculos dernonstrant et ob– tendunt. Francisco persuasurn est, vitam sanctam et irnmacula– tam, vitam ad normas et principia Evangelii exactam et institu– tam, vitam amore Dei et proxirni fulgidarn et coruscantern, iarn optimarn esse praedicationem, quae acrius et fortius corda horni– num flectit ac perstringit, quam quilibet sermo eloquentissirnus et doctissimus. Bine est quod de fratribus,. qui ínter Saracenos ire intendunt ita loquitur : << Fraires, qui vadunt (ínter Saracenos) pos 7 sunt duobus modis spiritualiter ínter eos conversare. Urms modus · est quod non faciant lites, sed sint ' subditi omni humanae creatu– rae propter Deum ' (1, Petr. 2, 13) et confiteantur se esse christia– nos, alius modus est, guod cum viderint placere Deo, annuntient ver– bum Dei>> 1 • Et ubi de praedicatoribus loquitur subiungit haec gravia verba : « omnes lamen fraires operibus praedicent >> 2 • Baec doctrina saepissirne apud prirnaevos vitae S. Patris scriptores occurrit : << Replebat omnem terram Evangelio Christi ..... et non mínus exemplo quam verbo aedificans audientes, de tofo cor:– pore fecerat linguam >> ª. Et: << sciebat plus opus esse virtute quam verbis >> 4 • << Istiusmodi miserationis officium (nempe zelus ani- 1 S. FRANCiscus, Regula prima, cap. XVI, in Opuscula, p. 43. 2 Cf. ibid., cap. XVII, p. 46. 3 THO.MAS DE CELANO, Vita J, 11. ~7. 4 !bid., n. 107.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz