BCCCAP00000000000000000000820
152 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA, - PARS ALTERA sti afferrent. Regula autem vitae, qua fratres suos obligatos esse volebant, nihil aliud erat nisi hoc idem Iesu Christi Evangelium praesertim in iis, quae ad summam paupertatem pertinent, ut per hanc insignem formam vitae ad supremam cum ipso Domino nostro Iesu Christo conformitatem pervenirent. Attamen, licet haec duo instituta, sive quoad finem, quem sibi proponunt, sive quoad adiumenta, quae adhibent, substantialiter in nulla re dif– f erre videantur, modus tamen quo finem illum obtinere nitun– tur et subsidiis illis utuntur, satis diversus esse conspicitur, ex quo discrimen quoque spiritus et indolis utriusque fraternitatis facile explicatur. Christus enim, ut iam alio loco innuimus 1, est exemplar omnis perfectionis et sanctitatis, << splendor gloriae et figura sub– stantiae eius >> (Hebr. 1, 13), << speculum sine macula Dei maiesta– tis >> (Sap. 7, 26). Ordines autem religiosi, qui hoc praecipuo a di– vina Providentia munere augentur, ut hanc :multiplicem et va– rietate distinctam Iesu Christi pulchritudinem in Ecclesia lucide referant, singuli quemdam definitum huius infinitae perfectionis aspectum speciali modo in suis membris repraesentant et osten– dunt, ita ut omnes simul sumpti mirificam imaginem Christi, qui est omnis sanctitatis exemplar, splendide ac sapienter exprimant. Ita Dominicus et Franciscus, licet ardenti studio ambo totum Christum imitari desiderent vitamque ipsius et Apostolorµm quam fidelissime in se et in fratribus suis renovare cupiant, tamen pro propriis uniuscuiusque dotibus, pro naturali suae animae índole, pro circumstantiis quoque regionum et populorum ad quos missi erant, speciales uterque Christi virtutes et proprietates prae cete– ris in se exprimit. Dominicus initio suae vitae apostolicae a Deo destinatus ad profligendas haereses Albigensium, Christum po– tius considerat ut << Lucem mundi >> (cf. Io. 8, 12), ut << Solem iu– stitiae >> (cf. Mal. 4, 2) ut << Ducem ac Praeceptorem gentibus >> (Is. 55, 4) et Eum ut talem imitari contendit, << ad illuminandum his qui in tenebris et in umbra mortis sedent >> (Luc. 1, 79) et ut lucem Christi spargat per universum mundum. Franciscus e contrario, simplex et parvulus,¡indoctus et idiota, missus imprimís ad pau– perem populum Umbriae, inopia exhaustum, bellis civilibus emol– litum, sorte sua offensum et irritatum, corda potius humilium et depressorum ad compassionem erga Iesnm Christum, pauperem 1 Vide supra, p. 5 sq.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz