BCCCAP00000000000000000000820

DE VITA APOSTOLICA S. FRANClSCI 151 ,eum vel magis incendere videbatur. Nam cum per totam diem circumiisset castella et oppida et cívitates ad spargendum semen verbi divini, noctes integras in oratione transigere solebat, ut Christum imitaretur, qui, postquam tota die laboraverat, << eral pernoctans in oratione Dei>> (Luc. 6, 12) 1 • Aliquando quoque per aliquod temporis spatium sese penitus abs~ondere solebat in locis solitariis, potissimum in monte Alverníae 2, ut per austeri– tatem corporis, per solitudinem purificantem, per orationem illu– minantem, divínis splendoribU:s animam suam repleret. Evidens igitur est, impetum illum ardentissimum, quo Chri– sti Evangelium omníbus praedicabat, processísse ex plenitudine amoris cordis eius seraphici, flammis superni ignis succensi, om– nes participes reddere desiderantis ineffabilis illius dulcedinís qua anima sua potiebatur. Tota ergo vita S. Francisci, fraternitatisque ab eo institutae, mirabili modo S. Thomae sententíam illustrat, ,quae apostolicam vitam in eo consistere docet, quod sit << contem– plarí el contemplata aliis tradere >>, hoc quidem sensu, quod tota mens seraphici Patris intenta erat .ad Christum Iesum crucifixum, << in quem optabat per excessivi amoris incendium totaliter transfor– mari >> •, ex quo divinae contemplationis excessu ve.hemens apo– stolatus ímpetus sponte promanabat. Sed datur et alia argumentandi ratio, qua ad eamdem con– clusionem, scilicet finem S. Francisci fuisse revera contemplatio– nem superabundantem et supereffiuentem et fructificantem in apo– stolatum, pervenimm,, considerando nempe et ínter se conferendo proposita et consilia tum seraphici Patris Francisci, tum aposto– lid Patris Dominíci. Magni illi Mendicantium Ordinum Institutores quoad sub– stantiam eumdém finem prosequebantur eamdemque vitaé ratio– nem instituebant. Uterque enim sibi proposuerat novam quam– dam formam regularís vitae, fundatam supra altissimam pauper– tatem evangelicam, solutam autem a << stabilitate loci >> antiquo– rum monachorum; quia fraternitates ab ipsis excogitatae << agmi– na volantia >> quodammodo esse debebant, quae ad nutum sU:premi moderatoris per totum mundum laetum nuntium Evangelii Chri- 1 Cf. THoMAS DE CELANo, Vita 1, n. 71. 2 S. BoNAVENTURA, Legenda S. Frnncisci, cap. XIII, n. 1, ed. cit., p. 542. Cf. 'THOMAS DE CEI,ANO, Vita 1, n. 91 et Vita 11, n. 94. 3 S. BoNAVENTURA, Legenda S. Francisci, cap. IX, n. 2, ed. cit., p. 530.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz