BCCCAP00000000000000000000820

150 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS ALTERA templativam vitam et hanc ita plenam et copiosam ut ex ea, tamquam ex hydria redundanti, activa procederet. Ut huic quaestioni recte respondeamus, in memoriam revo– canda sunt ea, quae initio nostri tractatus 1 de S. Francisci in– tentione et de fine eius spiritualitatis disseruimus. Ibi ostendimus et ex fontibus historicis demonstravimus, ideam, quae totam sancti Patris animam replet, finem in quem omnibus viribus ten– dit, << ideale >>, quod totam suam vitam compenetrat, non esse nisi adorabilem Personam Domini nostri Iesu Christi et quidem pau– peris, crucifixi. Imitari Iesum Christum, transformari in ipsum, conglutinari cum ipso, hoc est, quod totis viribus, ardenti desi– derio, constantique conatu obtinere nititur. Christus, inquam, pauper et crucifixus animam suam invincibili vi devincit et illa prae ceteris momenta vitae Iesu ardenti amore contemplatur, ea– que omni zelo cordis sui in se imitari contendit, quae pauperta– tem et passionem ipsius magis revelant, ut humilem eius nativi– tatem in Bethlehem, ubi pannis involutus ponitur in praesepio, vitam eius absconditam in civitate Nazareth, dolores eius et abie– ctiones in acerba flagellatione, coronatione cum spinis, crucifi– xione et morte in monte Calvariae, ac tandem .humilitatem eius et exinanitionem in SS. Eucharistiae sacramento, ubi sub pa– nis et vini speciebus sacrificium suum perpetuat. Ad hoc pau– peris cmcifixique Iesu Christi mysterium diriguntur inde ab initio eius << conversionis >> altissima eius contemplatio, ignita suspiria, ingentia desideria. In mensura autem qua crescit in eo illa confor– .mitas Christi, augeri quoque conspicimus eius desideria hunc cor- dis sui dilectum per totum rnundum, ornnibus hominibus manife– standi. Est illa vis arnoris, ille impetus spiritus, qui omnium sanc– torum animas pervadit, quo cum Davide exclamare vellent, ita ut audiretur eorum vox usqúe ad extremos fines terrae : << Gustatc . Pl videte, quoniam suavis est Dominus ! >> (Ps. 33, 8), aut cum Paulo Apostolo : << Oportct illum regnare ! » (1 Cor. 15, 25). Ubi autem beatus Pater omnímodo Christi amore repletus est, apostolica haec aemulatio tam vehementer in eo accenditur, ut íntegros dies praedicationis et exhortationis officio devoveat, nullamque re– quiero inveniat spiritus eius fervidissimus, usque dum totum mun– dum Christo lucrifecerit. Sed neque immensus ille labor aposto– licus orationis fervorem ullo modo in eo refrigerare poterat, imo 1 Vide supra, p. 8 sq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz