BCCCAP00000000000000000000820

DE VITA APOSTOLICA S, FRANCISCI 149 ll}llae secundum Apostolum ad omnia valet (cfr. 1 Tim. 4, 8) adeo cm· Francisci tepleuerat ac penefraverat víscera, ut totum videretur virum Dei in suum dominium v.indicasse. Haec est, quae ipsum per devotionem sursum agebat in Deum, per compassionem transfor– mabat, in Christum, per condescensionem inclinaba[ ad proximum et per universalem conciliationem ad singula refigurabat ad innocen– tiae statum 1 • Hoc est valde stupendum ac mirabile in vita S. Francisci, quod, si illam consideremus sub respectu sui apostolatus, omnes vires in ipso consumere videatur, ,dum econtra, si contemplatio– :nem eius intueamur, omnímodo in ipsam immergi ab ,ipsaque absorberi nobis appareat. Imo tantam proclivitatem ad vitam pure contemplativam beatus Pater expertus est, ut, non obstante certo suo consilio regnum Dei praedicandi, tentatio ipsi obveni– ret, .sese penitus contemplationi dedicandi. Hac sua anxia dubi– tatione exagitatus beatus Pater consulturum fratrem Massaeum miserat ad sanctam Claram ef ad fratrem Silvestrem, qui ambo idem ipsi responsum dederunt, eum nempe non ad propriam tan– tum salutem esse vocatum, sed ut multos exemplo et verbo ad Christum reduceret 2 • Illud ídem seraphicus Doctor iam dixerat initio suae de S. Francisci vita narrationis, ubi : << Supernae ... ait, revelalionis illustratus 'oraculo intellexit, se ad hoc missum a Domino, ut Christo lucraretur animas, quas diabolus conabatur au– ferre >> 3 • Exemplum ergo· Christi Domini, etiam hic, sicut per totam suam vitam, supremam solutionem .quaestioni imposuit. Franciscus igitur utramque vitam, activam scilicet et contem– plativam studiosissime colere eamdemque fratribus commendare firmissime sancivit. Iamvero quaerendum hic nobis remanet, quomodo S. Franciscus hanc duplicem vitam ducere intenderit, seu quomodo vita activa et contemplativa secundum eius senten~ tiam cohaererent. Quaestio illa congruit cum hac alia, quemnam finem seraphicus vir sibi in vita mixta proposuerit, utrum nempe ante omnia activam vitam ducere statuerit, cuí conternplatio ut medium serviret, an contemplativam et activam aequali modo exercere voluerit, id est utramque prosequens ut finem aeque prin– cipalem, an tandem primario et principaliter aemulatus sit con- 1 S. BoNAVENTURA, Legenda S. Francisci, cap. VIII, 11. 1, ed. cit., p. 526. 1 ll>id., cap. XII, n. 1-3, p. 539; Fioretii, cap. XVI. 3 S. BoNAVENTURA, Legenda S. Francisci, cap. IV, 11. 2, ed. cit., p. 513.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz