BCCCAP00000000000000000000820

148 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS ALTERA et devote degentes novas vires surnerent, antequam iterum pe– regrinationes suas apostolicas aggrederentur, scilicet << Rivus Tm·- · tus >>, << Portiuncula >> << Cellae >> apud Cortonam, << Nlons Casali.<; >>, nostris adhuc diebus sirnplicern purumque illum eundem aspectum franciscanum exhibent, quo tempore beati Francisci primorurnque eius discipulorum fulgebant. Ex dictis clare apparere videtur, Francisci eiusque sociorum vitam mirabili fuisse actione pro animarum salute penetratam ac pervasarn, sed, ut iam supra annuimus, pariter liquet, quod cum hac vita operosissima coniungebatur contemplatio non minus studiosa. Etenirn quoties sane beatus Pater sanctissimo zelo in– flamrnatus, fratres commonebat, ne propter laborem, quantum– libet laudabilem ac piurn, umquam studium orationis neglige– rent ! In ipsa Regula idem ait : << fraires . ·. . laborent fideliter et devote, ita quod excluso olio, animae ínimico, sanctae orationis ei devolionis spiritum non extinguant, cui debent cetera temporalia deservire >> 1 • Ut autem eius biographus refert : << Eos vero, dice– bat male dividere, qui praedicationi totum, devotioni mlllum im– pendunt >> •. Et sanctus quidem Pater, qui, sicut Christus, << coe– p it /acere et docere >> (Act. Ap. 1, 1) etiam sub hoc respectu mi– rabile praebuit exemplum. Quo spiritu orationis ipse fuerit re– pletus, ostenditur pulcherrima illa relatione, quam Thomas a Ce– lano nobis tradidit << De studio orationis S. Francisci >>, t1bi de ascensionibus animae seraphici Patris in Deum vere mirabilia re– velat 3 • Ex ignitis Celanensis verbis liquido patet, Sancti Fran– cisci animam ad sublimissimam mysticam experientiam, quae animis omnium praestantissimis contingere tantum solet, per– venisse. Quocirca sufficiat haec referre celeberrima testimonia, scilicet : << Omnem sic et intuitum et affecium in unam quam petebat a Domino dirigebat, totus non tam orans quam oratio /ac– tas>> 4 • Non tantum autem orationis tempore, sed etiam extra orationem mens eius continuo splendenti contemplationis luce perfundi solebat : << Cognoscit in pulchris pulcherrimum ; cune– ta sibi bona : ' qui nos f ecit est optimus ', clamant >> 5 • Pietas verá, 1 Regula secunda, cap. V, in Opuscula, p. 68. 2 THOJ\IAS DE CELANO, Vita II, n. 164. 3 Cf. ibid., n. 94 sq. 4 !bid., n. 95. ¡¡ !bid., n. 165.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz