BCCCAP00000000000000000000820

DE VITA APOSTOLICA S. FRANCISCI 145 labor manuum quam actio spiritus in quaestionem voéatur. Pro.;. bandum enim nobis est, Franciscum non tantum contemplati.;. vam, sed et activam vitam exercuisse. At in tali quaestione ne..:. cessario agitur de activitate spirituali ; nam labor m.anualis etiam in vita pure contemplativa locum suum habet, uti patet ex Re– gula Ordinum stricte contemplativorum. Labor enim ille mona– chis valde utilis est, ut per ipsum anima eorum paulisper relaxe..:. tur et ad orationem magis idonea reddatur 1 • Sermo igitur hic est d~ labore spirituali, de ministerio apo– stolico, sese explicante et manifestante in exhortatione et prae– dicatione, in sacramentorum administratione, in omnibus denique illis sacris ministeriis, quibus animae ad Deum cognoscendum et a.mandum eique soli serviendum adducuntur. Revera ab ipso << conversionis >> suae exordio S. Franciscus eadem mensura qua in vitam internam sese irnmergebat, eadem quoque apostolicum suurn zelum ad alios extendebat. Oraculum istud, charitate apostolica inflammaturn : << Praeco sum magni Regis >>, statim seraphico ex eius pectore erumpit post plenam suam in Deum deditionem et nulla interposita mora i:ricipit p:rae– dicare omnibus quos invenit in agris vel in· villis vel in oppidis vel in civitatibus. << Exinde (id est statim postquam in Ecclesia S. Mariae Angelorum audierat textum Evangelii, qui supremum in sua vocatione momentum habuit) cum magno fervore spiritus et gaudio mentís coepit omnibus paenitentiam praedicare, verbo simplici sed corde magnifico aedificans audientes. Erat verbum eius velut ignis ardens, penetrans intima cordis et omnium mentes ad– miratione replebat >> ª. Primos quoque fratres statim ad praedi– candum misit et cum << ad octonarium numerum processerunt ... beatus Franciscus omnes ad se convocavit, et plura eis de regno Dei, de contemptu mundi, de abnegatione propriae vqluntatis et proprii corporis subiectione pron untians, binos illos in partes quatuor se– gregavit, et ait ad eos : ' Ite, carissimi, bini et bini per diversas partes orbis, annuntiantes hominibus pacem et paenitentiam in remis– sionem peccatorum ; et estofe patientes in tribulatione, securi quia propositum et promissum suum Dominus adimplebit »•. << Consi- 1 Cf. Regula Monaclwrum S. Benedicti, cap. 48, MIGNE, P. L. t. LXVI, col. 703 sq. 9 THOMAS DE CELANO, Vita I, n. 23. 8 Cf. ibid., Vita I, n. 29. P, Vrrue A Bussull, Do, spiritttoolitat. jvanoia.:ana • 10.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz