BCCCAP00000000000000000000820

144 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS ALTERA insuper sibi proprium vindicaban!, sed libris et aliis collatis eisdem utebantur communiter, secundum formam ab Apostolis traditam et J;crvatam >> 1 • Propositum tamen suum hic consistere Franciscus nullo modo volebat. Non enim solummodo primos christianos imitari eo– rumque exempla adamussim exprimere in se et in suis fratribus intendebat, sed ipsorum Apostolorum Dómini, imo ipsius Christi formam vitae referre toto corde desiderabat. Ideoque praeter ver– ba Actuum Apostolorum, quae de communi vita primorum chri– stianorum agunt, in ipsum transferenda quoque sunt haec aHa testimonia, quae ipsos Christi discípulos respiciunt, ut sunt ínter cetera: << Virtute magna reddebant A.postoli teslimonium resur– rectíonis Iesu Christi Dommi nostn >> (4, 33). << Et cum adduxts– sent illos, statuerunt in concilio : Et ínterrogavít eos prínceps sacer– dotum, dicens : Praecípiendo praecipimus vobis ne doceretis in no– mine isla : et ccce replestis Ierusalem doctrina vestra >> (5, 27). << Con– vocantes autem duodecim multitudinem discipulonzm dixerunt: Non est aequum nos derelinquere verbwn Dei et ministrare mensis >> (6, 2). << Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus disci– pulorum in Jerusalem valcle >> (ib: 7). Franciscus revera, << aposto– licam vivendi /otmam >>, quod maxime semper optabat, amplec– tens, indefessum laborem, assiduamque operositatem pro regno Dei in partem suam adscivit, quia huius vitae insigne Apostoli exemplum ab initio iam dederunt. Quaerenti autem cuiusnam generis fuerit labor cui Apostoli sese dederint, fatendum certo est, etiam laborem manualem ab ipsis nullo modo fuisse neglectum. Non solum enim ex ipso Evan– gelio patet, Petrum ceterosque Apostolos post Iesu Christi Re– surrectionem Iaborem suum, unde sibi victum providerent, ite– rum assumpsisse, sed S. Paulus aperte de semetipso: << Argen– tum et aurum, ait, aut vestem nullius concupívi, sicut ipsi scitis : quoniam ad ea quae mihi opus erant, minísil'avernnt manus istae ~ (Act. Ap. 20, 33-34). Iamvero Franciscus, apostolico hoc exemplo incitatus, manuale opus semper maximis in deliciis habebat, fratribusque suis illud enixe commendabat 2 • Quod autem ad materiam de qua hic agitur attinet, non tani 1 Legenda trium sociorum, ed. M. FALocr PULIGNANI, cap. XI, § 43. 2 S. FRANc1scus, Regula prima, cap. VII, in Opuscula, p. 33 ; Testamenttun, ibid., p. 79; THOMAS l>E CEUNO, Vita I, n. 25, 39; Vita II, n. 97, 161.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz