BCCCAP00000000000000000000820
DE VITA APOSTOLICA S. FRANCISCI 143 tempore cum illis vitam potius primaevorum christianorum in– staurare atque imitari videbatur, per rigidam observantiam Evan– gelii ad verbum, praesertim Sermonis Iesu in monte (Mt. 5, 1 sq.), quin apostolatus opera in sensu stricto sibi praestituisset. Tota re– vera primigena franciscanae fraternitatis historia ostendit, Fran– ciscum cum suis sociis in eremo apud Rivum Tortum et apud S~ Mariam Angelorum vitam primorum christianorum renovasse, ita ut de ipsis idem omnino dici possit, quod legitur in Actibus Apo– stolorum : << Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus . . . Omnes qui credebant erant pariter et habebant omnia communia. Possessiones et substantias uendebant et diuidebant illa omnibus prout cuíque opus eral. Quotidie quoque perduranles unanimiler in templo, et fran– gentes circa domos panem, sumebant cibum cum exultatione et sim– plicitate cordis, collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salui fier ent quotidie in idip-· .mm>> (2, 42-47). Et: <<Multiludinis autem credentium eral cor unum et anima una : nec quisquam eomm quae possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia >> (ib. 4, 32). Pulcher– rime de hac primorum fratrum vita loquuntur antiquae chro– nistoriae : << Reuera super constantiae fundamenlum charitalis no– bilis struclura surrexit, in qua viví lapides, ex omnibus mundi par– libus coaceruati aedificati sunl in habitaculum Spiritus sanctí. O quanlo char_itatis ardore flagrabant noui Chrisli discipuli ! Quantus in eis piae societatis uigebat amor ! Cum enim alicubi pariter con– venirent, uel 1.n uia, ut morís est, sibi inuicem obuiarent, ibi speculum spiritalis resultabat amoris, super omnem amorem .ucrae dile.e-· tionis seminarium spargens >> 1. << Et quidem, cum cuneta terrena despicerent et se ipsos numquam amare priuafo diligerent, totius amo– ris affectum in communi refundentes, se ipsos dare in prelium sa– tagebant, ut fratemae necessitali pariler subuenirent >> 2 • << Et quia nihil terrenum habebant, nihil amabant nihilque timebant amittere ; securi eran.t ubique, nullo pavore suspensi, nulla cura distracti,. iamquam qui absque mentis lurbatione viuebant et sine sollicitudine diem crastinum et scrotinum hospitium expectabant )> ª. << Nihil' 1 Tno:MAS DE CELANO, Vita I, n. 38. 2 Ibídem, n. 39. i s. BONAVENTURA, Legenda s. Francisci, cap. IV, 11. 7, in Opera Omnia, t. VIII,. p. 514.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz