BCCCAP00000000000000000000820

CAPUT IV. DE VITA MIXTA SEU APOSTOLICA S. P. N. FRANCISCI S. Franciscus profundám vitam internam cum apostolico zelo animarum coniungebat. - Nova forma vitae qua Franciscus apostolatum exerce– bat. ~ Conferuntur inter se proposita S. Francisci et S. Dominici. Principiis circa vitam mixtam generaliter statutis, nunc co.n- siderare iuvat quomodo seraphicus Pater noster Franciscus illam exemplo suo exercuerit. Ex qua attenta consideratione ipsum tum activam tum contemplativam vitam revera coluisse aperte pate– bit ; exinde igitur ostendere conabimur, definitionem mixtae vitae, quam in praecedenti disceptatione tradidimus, modo valde admi– rabili in beati Patris nostri vivendi ratione ad effectum esse de– ductam. Quod seraphicus Pater operosae vitae normam sibi et fra– tribus suis omnino proposuerit, ex considerationibus in · prima parte operis nostri, praesertim ex iis quae de evangelica Fran– cisci vocatione elucubravimus, satis superque conspicuum ap– paret 1 • Verum quidem est, ipsum vitam suam paenitentialem incepisse veste eremítica indutum, statimque post << conversio– ncm >> suam per aliquot annos vitam potius solitariam duxisse. sed in illo vitae eius spatio Deus animam beati Patris praeparare yolebat ad eas mirificas res gerendas quas de ipso providentis– sime sibi constituerat ; quod quidem divinum consilium volven– tibus annis clarius semper elucebit, Franciscum nempe novum– que ab eo invectum sodalicium ad activam in vinea Domini vi– tam et ad munificam et multiplicem operositatem in multarum animarum salutem esse destinatum. Etiam postquam iam socios aliquos sibi adsciverat, primo 1 Vide supra, p. 81 sq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz