BCCCAP00000000000000000000820
DE VITA RELIGIOSA APOSTOLICA 141 Tepletus ceteTis cum maioTi persuasione illas praedicare possit. Si quis enim sacrae praedicationi dare operam audeat quin prius at– tentae ac continuae meditationi vacaverit, assimilatur viro, qui auditoribus suis narrare vellet de quodam mirabili spectaculo in terra montana, palam oculis obiecto, quod ipse tamen numquam viderit. Quotidiana igitur mentis et cordis f ervida oratio exigitur veluti conditio necessaria ad fructuosam fecunditatem obtinen– dam in apostolico labore. Officium divinum et meditatio sunt quasi quidam gradus, quibus sacerdos montem sacrificii ascendit. Revera eucharistici sacrificii celebratio principalis eius occupatio est, ubi intimo modo cum Iesu Christo, summo Sacerdote coniungitur, imo in Ipsum transformatur et Ipsius apostolicis flammis accenditur : << Ignem veni mitfore in lerram et quid volui nisi ut accendatur >> (Luc. 12, 49). Altare est sublimissimus ille mons, quem sacerdos quotidie ascen– dit, ut exinde descendens et abundantia divinorum munerum repletus, animas quaerat ipsasque ex propria plenitudine Iocu– pletet. Imo altare ipse Calvariae mons est, ubi Christum cruci– fixum invenire, semet cum Ipso immolare etin virtute Ipsius to– tum mundum Christi gratia replere continuo satagit. Evidentissime patet, nihil timendum esse de sacerdote, qui ita sese ad apostolatum praeparat. Ipsi labor apostolicus, quartum vitae mixtae elementum, non solum nullum detrimentum afferet, sed econtra ipse ille labor, procedens ex amore Dei et supernatu- · Tali spiritu imbutus, totam suam vitam supernaturalem augmen– tabit. Totus enim ille labor· pro salute animarum susceptus, exer– citium summae virtutis est, nempe zeli animarum caritatisque in proxirnum ; augescente autern hac virtute simul ceterae omnes in- · crementum accipient et prae omnibus divina caritas, quae regina est et corona omnium virtutum, vinculumque perfectionis. Omnia enim opera eius in campo apostolatus, licet multiplicia sint et di– versa, licet ínter rerum caducarum et negotiorum humanorum tumultum eum saepenumero inducant, nullo tamen modo invic– tam eius quietem in Deo perturbare possunt, quam acquisivit per intimam suam cum Ipso unionem, per orationis assiduitatem, per eucharisticam in Ipsum transformationem. Qui ergo elementa vitae rnixtae aequaliter ac congruenter co– niungit, non anxiose quaerit, num in omnibus rectum medium teneat, sed potius culmen aliquod attingere intendit, ex quo, tam– quam in magna quadam synthesi, omnia elementa huius vitae harmonice disposita conspicit.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz