BCCCAP00000000000000000000820
140 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA, - PARS ALTERA humanas, omnia argumenta theologica, quia Theo.logia tandem aliquando rton est nisi commentarium humanum circa ipsas veri– tates revelatas. Ideo semper ascendendum est super omnes spe– culationes theologicas ad purlssimum et limpidissimum actum fi-– dei, qui est supremum principium totius Theologiae. Fides enim est, quae salvat animas ideoque haec est praedicanda hominibus et quo profundius haec fides animae apostoli inhaeret, eo ardentius et uberius ille veritatem revelatam praedicabit. Hoc autem obti– neri nequit, nisi cum attento studio pia oratio coniungatur, ut pa– tet etiam ex serie actionum, quae a Doctoribus medii aevi enume– rari solebant : << lectio, cogitatio, studiwn, mcditatio, oratio, con– iemplatio >> 1 • Sancti enim viri nihil. antiquius habebant, nisi ut studium suum continua oratione fructuosum efficerent. Maioris certo momenti quam observantia regularis et stu– dium scientiarum in homine apostolico est spiritus orationis, quem alere, nutrire ac augere curabit oratione liturgica, meditatione quotidiana et praesertim eucharistici sacrificii religiosissima obla~ tione. His sanctis exercitationibus in vero pietatis spiritu peractis sacerdos ibit de virtute in virtutem et ascendet in montem Dei, ubi intimam et dulcissimam unionem amoris inveniet; descen– dens autem postea de illo vertice ad apostolicum laborem, prae– dicatio eius tamquam fluvius abundans animas audientium inun– dabit. Sed ut illum desiderabilem finem attingat, imprimís oratio– nem liturgicam in vero spiritu Ecclesiae, Sponsae Iesu Christi, re– citare debet. Admirabiles sententiae illae ex ipsa S. Scriptura di– vinitus inspirata depromptae, sive etiam illae, quae a Sanctis Pa– tribus sanctisque Ecclesiae viris sunt compositae, singulis horis liturgicis eum inflamment ipso illo divino igne quo fuerunt con– scriptae. Aliquando occurrit, quod divinum officium celeriter ab– solvitur, ut exinde plus temporis remaneat sive pro studio, sive pro labore spirituali, ac si contentio huic divino operi data tempo– ris iactura esset. E contrario, officium divinum est respiratio ani– mae, renovatio virium, cibus mentis, dulcedo cordis, quibus ani– ma mirabiliter illuminatur ac roboratur et ad opera ministerii praeparatur. Praeter orationem liturgicam oratio mentalis sacerdoti omnino necessaria est. Ibl magna cum fide, incensaque caritate veritates revelatas profundissime menti et cordi .infigere debet, ut de ipsis 1 Cf. S. TuoMAS, II-II, q. 180, art. 3.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz