BCCCAP00000000000000000000820

DE VITA RELIGIOSA APOSTOLICA · 137 orationem et laborem, inter paupertatem et scientiam, ínter soli– tudinem et operositatem. Non tam via medía quaerenda est, quam culmen aliquod, ad quod vir apostolicus se erigat, ut ex ipso omnia elementa suae vitae prospiciat recteque disponat, atque sumrna aequitate componat. Culmen autem in eo consistit, quod veritas divina in nobis vivat, ardeat in nobis, spiritus et vita sit in nobis, quod obtinendum est omnibus exercitiis religiosae vitae, ·scilicet observantia regula:ri, diligenti scientiarum studio, devota oratione et conternplatione. In vita nostra interna de die in diem ignis ca-– ritatis divinae corda nostra semper magis incendet atque devora-' bit, flammasque suas semper latius extendet, ut toturn mundurn ornnesque homines ardore suo comburat ; et iterum ipse labor apostolicus, gratia, oratione, poenitentia incessanter nutritus, arno– rem nostrum in Deum semper magis excitabit. Ita símiles erimus ipsi Domino nostro Iesu Christo, apostolicae vitae exemplari sum.:. mo, quippe qui est << Verbum spirans amorem >>. Ut autem haec revera obtineantur, omnino retinendum est,. ut ab initio diximus, quod in vita apostolica divinae contempla– tionis ardentissima cupiditas primum locum occupet. Ut iterum Salmanticenses afferamus : << Verum enimvero, aiunt, animadver– tendum est, quod ut religio dicatur absolute contemplationi inst– stere et per prius contemplari quam agere, eo modo quo requiritur ad rationem vitae mixtae, sive eminenter corrtinentis perfectioncm vitae contemplativae, non sufficiunt quaelibet orationis opera, ut ali– qua meditatio, examen conscientiae, memoria praesentiae Dei, re:.. collectio per aliquot dies et similia, quae vulgo dicunillr exercitia ; nulla enim est religio, quantumDis activa, quae hace, aut maiora exercitia non habeat; imo saeculares coniugati solen{ eadem prac– ticáre, ut experíentía liquet. Illa ergo religio dicetw· ex contempla-· tione ad actíonem procederc et subinde continere eminentcr perfec-• tionem vitae pure contemplativae et aliquid amplius, quae .mis alum– nis praescribit media contemplationi proportionata, cuiusmodi sunt clausura, silcntiurn, mortificatio _sensuum, poenitentia, ieiunia, vi– giliae, psalmodia, pia lcctio et alía similía. Unde religio quae his sic insistit intra claustra, ut ea per se loquendo observet, solumque interrumpat quando, et ubi oportet proximos adizware per praedi– cationem et doctrinam, est religio vere profitens vitam mixtam, síve a contemplatione ad actionem descendens >> 1 • 1 SALMANTICENSES, op. cit., De statu teligioso, disp. II, dub. III, n. 31,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz