BCCCAP00000000000000000000820

136 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS ALTERA filii Israel in faciem eius, quod evacuetur, sed obtusi sunt sensus eorzzm ... Nos vero omnes, revelata facie gloriam. Domini specu– lantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in clarita– tem tamquam a Domini spfritu ... Non enim nosmetipsos praedi– camus, sed Iesum Christum Dominum nostrum: nos autem servos vestros per Iesum: quoniam Deus, qui dixit de tenebl'is lucem splen– descere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scieniiae claritatis Dei, in faciem Christi Jesu >> (2 Cor. cap. 3 et 4). Ad in– dolem enim et naturam Legis Novi Testamenti pertinet, quod in corda et animas hominum infunditur, quod hominem revera iu– stificat et sanctificat, dum Lex Antiqui Testamenti, scripta in ta– bulis lapideis, per se non potuit iustificare homines : << quia ex ope– ribus legis non iustificabitur omnis. caro coram illo. Per legem enim cogniiio peccati. Nunc. autem sine lege iustitia Dei manifesta est >> (Rom. 3, 20-21). Imo littera Legis Veteris erat quodammodo occa– sio peccati, ut ait S. Paulus, hoc nempe sensu, quod Lex manife– stabat peccatum, dum inclinationem ad illud auferre non vale– bat : << Quid ergo dicemus ? lex peccatum est ? A bsit. Sed peccatum non c2gnovi, nisi per legem : nam concupiscentiam nesciebam, nisí lex diceret: non concupísces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam >> (Rom. 7 ~ 7-8). Aliis verbis: lex sine spiritu, qui eam imprimit intrinsece in corde, est occasio mortis, ideoque oportet nos accipere legem spi– ritus, legem scilicet quae vivificat, diffundendo caritatem et gra– tiam in cordibus nostris: << Lex ením spiritus vitae in Chrisio Iesu liberavit me a lege peccati et mortis >> (Rom. 8, 2). Ita operarius apostoiicus, qui totam legem profunde sciret eamque mirabili scientia exploratam haberet, spiritum autem eius. úon ·possideret, non solum sibimetipsi, sed et animis sibi c oncre– ditis causa ruinae facile esse posset. Ex alía autem parte aposto– lici viri, legem Christi revera in cordibus suis portantes eamque ad unguem observantes, eo ipso iam coarctantur, ut de abundan– tia sua ceteros participes efficiant, secundum S~ Pauli illud : << Ca– ritas enim Christi urget nos >> (2 Cor. 5, 14). Viri sancti, scientia et caritate Christi, cui ut fini principali attendunt, repleti, hanc quasi necessitate coacti, in animas ceterorum transfundere con– spiciuntur. Hac excellenti ratione -vitam apostolicam instituentibus nul– Jo modo opus est, ut, sicut ceteris saepe occurrit, summa cum difficultate << viam mediam >>, ut aiunt, inveniant, scilicet ínter

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz