BCCCAP00000000000000000000820
DE VITA RELIGIOSA ÁPOSTOLICA 135 cem, seu Incarnationem sese extendentem ad Redemptionem ge– neris humani. Ita vita apostolica intendit contemplationem, seu amorem Dei, seu unionem cum Deo, sese extendentem, fructifl– cantem in operationem spiritualem ad salvandas animas. Haec omnino conformia sunt doctrinae Ecclesiae, prout in– venitur in Regulis et Constitutionibus Ordinum religiosorum, vi– tam apostolicam prosequentium. Nam tota activitas religiosorum, ad mentem omnium Ordinum Fundatorum, ex plenitudine inter– nae vitae procedere oportet, ita ut omnium talium Ordinum finis unicus sit, et quidem contemplatio fructificans in apostolatu 1 • Ratio autem profunda huius doctrinae in eo est, quod prae– dicatio nostra et tota nostra actio apostolica debet esse manife– statio non litterae, sed spiritus revelati veri, ut ait S. Paulus : << ita ut ser1Jiamus in no1Jitate spiritus et non in 1Jetustate litterae >> (Rom. 7, 6). Sane, ut aliquis praedicet litteram Evangelii, veritates morales et dogmaticas, prout inveniuntur in probatis libris theo– logicis, sufficit ei quaedam eruditio, sagacitas spiritus, .facultas loquendi. Sed non est hoc quod fideles a sacerdote quaerunt et exspectant; potius enim ab ipso expostulant animum et spiri– tum divini verbi, caelestes flammas revelatae doctrinae. Eloquen– tia quaedam exterior, ardor quidam sensibilis, affectus naturalis non est nisi ignis stra mineus, qui cito exstinguitur. Necesse est igitur quod doctrina Evangelii, quam apostolus Iesu Christi prae– dicat, in ipso << spiritus et 1Jita >> sit. (lo. 6, 64). Quomodo praedi– cator instructus sit oportet, optime explicatur a S. Paulo Apo– stolo dicente : << Qui et idoneos. nos fecit ministros no1Ji testamenti : non littera; sed Spiritu : littera enim .occidit, Spiritus autem 1Jivi– ficat . . . Habentes igitur talem spem, multa fiducia utimur : et non . sicut Moyses ponebat 1Jelamen super faciem suam, ut non inlendaent 1 Quae cum ita sint, S. Thomas tres memoratos vitae status, nempe aetivae, contemplativae et mixtae considerans. et inter se confcrens, non <lubitat primarium 1ocurri mixtae vitae tribuere, dicendo : " vita contemplativa simpliciler est melior quam activa, quae occupatur circa corporales aclus, sed vita activa, secundum quam aliqliis, praedicando et docendo, contemplata ali is tmdit, est perfectior, i¡uam vita, quae solum con– templatur, quia talis vita praesupponit abundantiam contemplationis ; ideo Chi·istus .talem vitam elegit » (Summa Theol., III, q. 40, a. 2 ad 3). Difficultas, quae oriri po– test et textu Evangelii : ce Maria optimam partem elegii » (Luc. 10, 42), quo Ch1:i– stus contemplativam vitam ceteris vitae statibus praeferre videtur, facile solvitur ,dfoendo, quod utique ex duabus partibus Mariae et. Marthae Maria optimam partero -elegit, sed quod ipse Christus, qui vitam contemplativam et activam summo gradu .coniunxit, vitam duxit quae utramque longe superabat.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz