BCCCAP00000000000000000000820
134 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS ALTERA Nec magis placet secunda sententiae S. Thomae interpreta– tio duplicem finem, aeque principalem et immediatum, vitae apo– stolicae adstruens, contemplationem nempe et actionem. Ut iterum Salmanticenses afferamus : << contemplatio et actio, aiunt, illo modo sumptae, simt duo fines totales adaequati et mter se non subordinati, et consequenter sunt piures fines, ut piures; atque ideo nequeunt ab una specie religione respici, sed pluribus correspondent >> 1, aliis verbis, tali duplici finalitate unitas apostolicae vitae necessario detrimentum pateretur et consequenter actio et contemplatio sibi invicem nocerent. << Restat igitur, quod illa religio dicetur vitam mixtam profiteri, quae tertio modo se gerit, nempe quae primario et principaliter re– spicit contemplationem, non quidem sistendo ibi (quod est mmms vitae contemplativae), sed ex ipsa contemplafione descendendo ad opera spiritualia vitae activae circa proximum, cuiusmodi sunt praedicare, sancta consilia praebere, confessiones audire, morientes in illo agone adiuvare, ministrare sacramenta et alia huüzsmodi. Et lalem religio– nem ita se gerentem profiteri vitam mixtam, constat sufficienti par– tium enumeratione; non enim sistit in sola contemplatione, atque adeo non est pure contemplativa, nec respicit per se primo actionem, et consequenter non est pure activa, ergo est mixta. Praesertim wm eius finis proximizs, nempe contemplatio, uf derivatur ad aclionem circa proximum, proprias rationes contemplationis et actionis emi– nenter contineat >> 2 • Aliis verbis : << religio mixta respicit principa– liter contemplationem ut fructificantem ad extra ad animarnm sa– llztem >> •. Relatio inter contemplationem et actionem in vita mixta quo– dammodo comparari potest cum ill~ quae viget inter mysterium Incarnationis et Redemptionis. Licet enim Incarnatio ordinetur ad Redemptionem, nullo tamen modo medium ad ·ipsam dici potest. Incarnatio revera omnium operum Dei ad extra subli– missimum est, quo maius nullum inveniri potest, cui tamquam fini superiori subordinaretur. E contrario Incarnatio potius causa eminens est dicenda, ex qua Redemptio procedit. Ideo dicunt theologi Deum ab aeterno decrevisse Incarnationem redemptri- l SALMANTICENSES, loe. cit. 2 Ibidem. 3 PASSERINI, In II-11, q. 188, art. 6.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz