BCCCAP00000000000000000000820

DE VITA RELIGIOSA APOSTOLICA 133 prietatum rationem praebet easque omnes in unum concurrere facit. Iamvero finem religiosae vitae apostolatui addictae iam ex testimonio S. Thomae superius 1 allato hoc esse scimus, scilicet : ~ contemplari et contemplata aliis tradere >>. Iamvero hunc locum Angelici Doctoris subtilius et profundius considerantes, inquirere volumus, iuxta egregium tractatum Salmanticensium 2, quaenam sit propria et significativa eius vis. Age, triplex datur inter– pretatió huius sententiae S. Thomae, triplici opini oni respondens quae circa coniunctionem actionis et contemplationis circum– ferri solet. Nam prima interpretatio, quae eorum formae ingenii concordat, qui actioni nimium aequo momentum contribuunt curo detrimento contemplationis, finem primarium et principa– lem vitae apostolicae actionem esse C<?ntendit, cui contemplatio ut medium inserviat. Altera interpretatio, eorum opinioni obse– quens, qui ex:;i,ggeratio:riem quidem primae sententiae negantes, tamen in plenam realitatem apostolicae vitae ingrcdi non audent; ipsi duos fines assignat et quidem aeque principales et immedia– tos ad quos aequaliter tenderet, scilicet tum actionem, tum con– templationem. Tertia vero interpretatio, quae sola verum et sa– num apostolicae vitae conceptum exhibet, affirmat ipsam prima– rio et principaliter tendere ad contemplationem et ad unionem cum Deo, secundario vero niti ad actionem, et ita quidem, ut actio illa in ipso viro apostolico sit effectus propriae suae contempla– tionis et in cis qui euro audiunt medium aptum ~d disponendos .et ipsos ad contemplationem rerum divinanún et ad unionem curo Deo. Prima interpretatio revera nullam differentiam relinquit in– ter vitam mixtam eamque mere activam. Nam, ut aiunt Salmanti– censes, << nulla est religio, quantumvis activa, quae non habeat qli– quod exercitium orationis, seu contemplationis, ut in ministeriis circa proximum bene se gerát >> 3 • Sed praeterea, contemplatio, sen vita contemplativa, quippe quae activa superior est, ipsi, qua tali, medium esse nequit ; actio apostolica potius medium dicenda est ad contemplationem, hoc scilicet sensu, quod intendit animas ad quas dirigitur evehere ad cognitionem illam et dilec– tionem, qua ipsius apostoli anima repleta est. 1 Vide supra, p. 123. ª SALMANTICENSES, Gur·sus theologicus, t. XII, tract. XX, De statu religioso, disp. U, dub. III, n. 29; et tract. XIX, De charilale, disp. V, dub. ¡n, n. 123 sq. • Jbidem, De stalu religioso, disp. II, dub.. III, n. 29.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz