BCCCAP00000000000000000000820
132 DE SPIRITUALITATE FRANéISCANA. - PARS ALTERA apostolicae elementa singula aequaliter et congruenter concurrant necesse est, et ita quidem ut apta unione inter se concordent, nec ullum ipsorum nimium excrescat in detrimentum ceterorum, sed aequa sit conditio singúlorum, ut sanitas et integritas huius vitae generis in tutum ponatur. Ut hoc autem obtineatur, evidentissi– mum est, in tot elementorum materialium diversitate strictam quamdam unitat.em requiri, quae animam et formam huius vitae constituat, qua sublata ·remanent forte quaedam elementa disiun– cta, speciem quidem vitae apostolicae prae se f erentia, naturam vero eiusque essentiam minime reddentia. Quandoque enim, praesenti tempore, Ordinibus antiquis obi– citur, illos non amplius respondere expectationibus et necessitudi– nibus nostrae aetatis ; imo aliquas eorum sacrosanctas traditiones et consuetudines, ut nocturnam in choro psalmodia:qi et protra– ctas meditationes res esse contrarias hodiernis ministerii postulatis et exigentiis. E contrario alii ab apostolatu, ut hodie exigitur, abhorrent, quippe qui regularem observantiam, monasticamqtle disciplinam impossibilem redderet. At omnes illae apparentes di– screpantiae facile extenuantur, si superior illa unitas apostolicae vitae recte conspiciatur, qua omnia elementa huius vitae mirabili modo inter se apte cohaerere adprobentur. Ex hac igitur con– sideratione clare patebit, non solum Ordines mediaevales, si fru– giferum animarum apostolatum exercere velint, nihil de antiqua vitae austeritate intermittere debere, imo potius totam eorum ra– tionem vitae aptissimam ad eiusmodi apostolatum exserendum comprobari. Ad rem Hev.mus P. Donatus a Welle, Ordinis no– stri Minister Generalis : << N umquam dicendum erit, fraires et filii dilectissimi, propter nostram paupertatis et poenitentiae missionem, antiquas desuetasque nos persequi semitas>>. Et Rev.mus Clemens a Milwaukee, ítem Ordinis nostri Minister Generalis: << Nam non– nisi vivendo ut veri Capuccini, tenemus locum nostrum ... » •. Iamvero unitatem illam superiorem, qua partes apostolicae vitae apte coagmententur, ex fine eius deducendam esse facile constat. Fin.is enim cuiusque rei omnium eius actionum et pro- 1 Cf. Anal. Ord. Fr.1vlin. Cap., 1938, t.LIV,p. 229sq. 2 Cf. ibid. 194~, t. LXV, p. 3. Cf. Allocütio Summi Pontiflcis Pii XI1 ad ·congressum Interprovincialem, anno 1948 Romae celebratum, in Acta Apost. se~ dis, 1948, t. XL, p. 551 sq. - Epistula eiusdem Summi Ponti fici.s de apotolatu .ab Ordine provehendo, die 4 dec, 1948 dato. Cf. ibid., 1949, t. XLI, p. 64 sq.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz