BCCCAP00000000000000000000820

DE VITA RELIGIOSA APOSTOLICA 131 monachi Carthusiani, Camaldulenses, Cistercienses reformati seu Trappistae, qui hoc unum student, ut nempe soli Deo vacent de– vote. orando et caelestia contemplando sicque · supernae beatitu– dinis gaudia in terris adhuc peregrinantes praegustent. Hos Ordi– nes, praeter maximam securitatem sodalibus suis praebitam, pro salute quoque humani generis maximae utilitatis esse, ipse Sum– :mus Pontifex Pius XI f. m. non semel solemniter proclamavit 1 • Ordines tandem vitae mixtae utrumque elementum coniun– gere satagunt, ut et sibi et aliis prod~sse possint. Ipsi ergo et Deo oratione ac contemplatione vacare et apostolatum directe exercere sibi proponunt, sicque vitam contemplativam cum activa con– gruenter consociare student. Ad hanc classem pertinent praeser– tim Ordines mendicantes et Ordines clericorum regularium. Ad hoc iam genus religiosae vitae mixtae, quae vita aposto– lica saepenumero vocari solet, considerationes nostras in prae– senti , capite restringimus, in posterum reservando attentam · speculationem particularis illius proprietatis,. quae ipsi francisca– nae apostolicae vitae insigne, seu, ut vulgo dicitur, nota charac– teristica esse debet, si propriam suam indolem ínter tot diversos vitae mixtae Ordines sancte conservare velit. Hic ergo genericam potius vitae apostolicae descriptionem, prout illa vita in religiosis. Ordinibus exerceri solet, exhibere conabimur, quum scilicet prin– cipium quoddam unionis, quo elementa huius vitae, quae non tantum valde ínter se differre, sed etiam sibi invicem quodammodo, adversari et repugnare videntur, apte probetur et consideretur ad illa elementa ínter se concorditer consocianda. Inde enim tot fal– sae circa hanc vitam opiniones interdum grassantur, quia elemen– ta quidem materialia ipsius recte enumerantur, unitas vero eius formalis facile negligitur 2 • Vita mixta seu apostolica in religiosis Ordinibus ipsam profi– tentibus diversa comprehendit elementa, quae, ni fallor, ad quat– tuor ista revocari possunt, scilicet : ad observantiam regularem, studium scientiarum, orationem et curam animarum. Haec vitae 1 Const. apost. Umbralilem (8 iul. 1924), in Acta Apost. Sedis, 1924, t. XVI,. p. 385; Rerum Ecclesiae (18 febr. 1926), ibid., 1926, t. XVIII, p. 65. 2 RÉG. GARRIGOU-LAGRANCE, o. P., Unité et élévation de la vie apostolique, syn– these de la contemplation et de l'action, in La· Vie Spirit., t. XIX, p. 387 sq. Principia in hac egregia dissertatione exposita sunt fundamentum eorum quae. in praesenti ca– pite explanamus.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz