BCCCAP00000000000000000000820
CAPUT III. DE VITA RELIGIOSA APOSTOLICA IN GENERE Quattuor elementa vitae religiosae mixtae. - Unitas superior qua elementa illa apte coagmententur. Finis vitae mixtae : « contemplari et con- templata aliis fradere ». Postquam in praecedenti capite principia generalia circa triplicem vitam spiritualem, activam nempe, contemplativam et mixtam statuerimus, nunc iam in praesenti tractatu ad vi;. tam apostolicam seu mixtam, prout in :religiosis ordinibus exer– ceri solet, animum attendere nobis proponimus. Sapientissimo certe Dei nutu provisum est, ut in Ecclesia diversi exsisterent religiosi Ordines, in quibus iuvenes et virgines indolis et ingenii omnino differentes tutum locum invenirent, ubi animas suas salvare, simulque utiliter pro regno Dei dilatando la– borem suum insumere possent, ut quorum spiritus et operosi– tas, gratia Dei elevata, concors esset et unita, multiplicibus Ec– clesiae necessitatibus et indigentiis simul omnes occurrerent. « Divisiones (enim) gratiarum slint, ídem autem Spiritus et di!Ji– ,'>iones ministrationum sunt, ídem autem Dominas : et divisiones operationum sunt, ídem vero Deus, qui operatur omnia in omni– bus~ Unicuique autem datur mani/estatio Spiritus ad utilitatem ... Haec autem omnia operatur unus atque ídem Spiritus, dividen,; singulis prout uult >> (I Cor. 12, 4-11). Quare dudum tres religiosorum Ordinum classes distingui solent: Ordines vitae prorsus actiuae, ut Ordines equestres in medio aevo et nostris temporibus variae Congregationes hospitalariae, quae proximorum utilitati, consolationi et commodo, praeser– tim per corporalia misericordiae opera providere intendunt. Ordines vitae omníno contemplativae, inter quos recensentur
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz