BCCCAP00000000000000000000820

VITA CONTEMPLATIVA, ACTIVA ET MIXTA 129 tione' (Act. Ap. 1, .1.4). Et dixe•·unf: ' non est aequum :nos de1·elin– quere verbum Dei, et ministrare mensis. Considerate ergo fraires, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu sancto, et sa– pientia, quos constituamus super hoc opus. Nos vero orationi, et mi– nisterio verbi instantes erimus'. (Act. Ap. 6, 2-4). Probe ·quippe in– telligebant, praedicalíonis efficaciam ex oratíonis assiduitate de– scendere, et oportere docentem pfius contemplari quam dicere >> 1 • Iuxta doctrinam igitur Doctorum laudatorum vita mixta non consistit in mera quadam coniunctione vitae activae et contem– plativae, quia ita non daretur illa unitas, quae necessario requi– ritur, ut habeatur revera nova quaedam species seu forma vitae spiritualis praeter vitam activam et contemplativam. Illa autem unitas optime explicatur in doctrina exposita, quae tenet in forma vitae mixtae vitam activam esse subordinatam contemplativae, ex qua tamquam effectus ex sua causa, vel ut flumen ex suo fonte procedit 2 • 1 SALMANTICENSES, Cuz·sus tlzeologicus, t. XII, tract. XIX, De clzaritate, disp. V, dub. III, n. 137-138. • Opiniones hodierno tempore communiter acceptae non omnino cmn illa docto– rum medii ae.vi concordare videntur, nam antiqui illi magistri vitam conteniplati– vam contrahere solebant ad solam orationem et unionem cum Deo seu ad exercitia · virtutum theologicarum donorumque Spiritus sancti, duni virtutes morales totamque ,eontentionem asceticam potius ad rationem vitae practicae seu activae reducebant. Auctores vero n.ostri temporis nomine contemplativae vitae potius totam illam acti– vitatem comprehendere videntur, quae ad propriam cuiusque sanctitatem et perfec– tionem spiritualem pertinet, ut e. g. Dom Chautard O. Cist. in celeberrimo suo opu– sculo, quod « L'dme de tout aposlolat » inscribitur. Praeterea iidem antiqui Patres opera misericordiae corporalis, ut vidimus, ad vi– tam activam simpliciter sumptan1 trahebant, dum sola opera spiritualis apostolatus, praesertim doctrinae et praedicationis, vitae activaé superioris significationis, quam nos vitam mixtam vocamus, adnumerabant, Nostra vero aetate auctores generathn putant opera etiam caritatis corporalis ita a spiritu contemplationis vitae penetrari posse, ut et ipsae revera ad vitam mixtam pertinere censeantur. De hac re fuse tractat ütto Zimmermann S. l., Lehrbuch der Aszetik, pag. 49 sq., qui etiam copiosant de hac re refert bibliogi:aphiam. Sententia tamen antiquorum omnino praeferenda esse nobis videtur.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz