BCCCAP00000000000000000000820
128 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANÁ. - PARS ALTERÁ Salmanticenses quoque hanc eamdem doctrinaín fuse tradunt in Tractatu de Charitate theologica, ubi e, g. legitur : << ••• praedi– catio et animarum zelus non constituit formaliter perfectionem, nec illam instrumentaliter inducit, sicut vigiliae, ieiunia, nuditas, et alía, quae tamquam media perfectionem · praecedunt, sed se habet tamquam effeclus perfectionis, qui 'illam hoc pactu praesupponit et manifestat. Unde sicut ad hoc, quod revera existat perfectio, de– bent media ad illam acquirendam supponi, ita ut zelus sit opus et effectus perfectionis, debet post praedicta succedere. Alioquin zelus ille nec perfectus existit in seipso, nec ex perfectione subiecti oritur ; atque ideo ineptas censetur, ut per illum maior aut minor perfectio operantis dignoscatur. Imo vero talis zelus non tam commendatio– nem quam reprehensionem habet apud Paires>> 1 • Et alibí: "<< Ex quo fil, quod perfectio etiam ex parte praedicatoris considerata, et prout in illo existens, importet non solum animarum zelum, sed etiam poenitentiam et corporales asperitates. Quoníam praedicator nullo aptiori medio utitur ad movendum auditores, quam sui exem– plo >> •. In alio loco: << Addendum est tamen, ad perfectionem prae- . dicantis, cum in seipsa acceptam, tum respective ad audientes con– sideratam, plurimum re/erre, quod praedicans contemplationi vacet, et curis saeculariurñ, praesatim f amiliaritati principum et divitum se multum non ingerat, sed eas pro viribus declinet. Quod (ut disce– ptationi praecludatur locus), non aliunde probandum est, quam exem– plo Christi Domini et Apostolorum, qui optime docuerunt modum servandum in procuranda animarum salute, ut maiori perfectioni deserviat. N am Christus Dominas triginta annos antequam prae– dicare coepisset, silentio et contemplationi dicavit. Deinde bapti– zatus a I oanne in desertum per quadraginta dies recessit. Et ubi pmedicare coepit, saepius in deserta secedebat, montes petebat et in oratione Dei pernoctabat . .. Iiaec Christi Domini exempla se– quuti sunt Apostoli, uf secure ac fructuose incumberent animarum zelo et perfectioni ad eum requísitae. Nam, ut divus Thomas ait: ~ Iioc convenit vitae, secundum quam aliquis contemplata aliis tra– dit, quam Christus dicitur assumpsisse, ut prius contemplationi vacet, et pastea ad publicwn actionis descendat' ª. Unde Apostoli an.te praedicationem ' omnes erant perseverantes unanimiter in ora- 1 SALMANTICENSES, Cursus theologicus, t. XII, De charitate, disp. V, n. 124, ª Cf. ibid., n. 126. 1 'S, Th,, III, q. 40, art. 2, ad. 3.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz