BCCCAP00000000000000000000820
VfrA CONTEMPLATIVA, ACTIVA ET MIXTA 127 Tantae charitatis sunt, per quos nobis fluenfa coelestia emanant, ui ante effundere, quam infundí velint ; loqui quam audire paratiores, et prompti docere quae non didicerunt, et aliis praeesse gestientes, qui se ipsos regere nesciunt. Ego nullum ad salutem pietatis gradum illi gradui anteponendum existimo, quam quem sapiens posuit dicens : Miserere animae tuae· placens Deo. Quod si non habeo, nisi parum– per olei, quo ungar, putas tibi debeo dare et remanere inanis ? Servo illud mihi, et omnino, nisi ad Prophetae iussionem non pro/ero. Si institerint rogitantes aliqui ex his, qui /orle existimant de me supra id, quod vident in me, aut audiunt ex me, respondebitur eis : ' Ne forte non sufficiat nobis et vobis : ite potius ad vendentes, et emite vobis '. Sed ' charitas, inquit, non quaerit quae sua sunt '. Et tu seis quamobrem ?_ Non quaerit quae sua sunt, profeclo quia non desunt. Quisnam quaerat quod habet ? Charitas quae sua sunt, id est pro– príae saluti necessaria, numquam non habet. Sed non solum habet sed etiam abundat. Vult abundare sibi, ut possit et omnibus. Servat sibí quantum sufficíat, ut nulli deficiat. Alioqui si plena non est, perfecta non est. Caeterum et tu frater, cuí firma satis propria salas nondum est, cuí charitas adhuc aut nulla est, aut adeo tenera, qua– tenus omni statui cedat, omni credat spirituí, omní circumferatur vento doctrínae ; ímo cuí charítas tanta est, ut ultra mandatum qui– dem diligas proxímum tuum plus quam teipsum, et rursizm tantilla, ut contra mandatum fervore liquescat, pavore defícíat, perturbetur tristitia, avaritia contrahatur, protrahatur ambitione, suspicionibus inquietetur, convitiis exagitetur, curís evisceretizr, honoribus tumeat. . Tu, inquam, ita in propriis temetipsum sentiens, quanam dementia, qizaeso, aliena curare aizt ambis, aut acquíescis ? Sed enim aizdi, quid · consultat ca:uta, vigilque charitas. Non quod aliis sit remíssio, vo– bis autetn fribulatio, sed ex aequalitate. Dicit enim David : ' Sicizt adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exultationis lau– dabit os meum '. Infundí nimirum prius volens, et sic effundere. Nec solum infundí prius, sed et ímpleri, qizatenizs de plenitizdine eructaret, non oscitaret de inanitate. Caizte qizidem, ne quod aliis remissio, sibi esset tribulatio. Et nihilominus caste imitans eum, de cizius plenitudine omnes accepimus. Dísce et tu, non nisi de pleno effundere, nec Deo largior esse velis. Concha imitetur fontem. Non manat ille in rivum, nec in lacum extenditur, donec suis satietur acquis. Non pudeat concham non esse suo fonte prófusiorem >> 1. 1 Super Cantica, Serm. XVIII n. 3. MmNE, P. L. t, CLXXXIII, col. 860 sq:,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz