BCCCAP00000000000000000000820
i26 . , DE SPIRÍTUALITATE FHANCISCANA. - PARS ALTEtlÁ spiciendam >> 1 • Sed datur etiam alia ratio, cur contemplatio ad ordinem affectivum pertineat, nempe quia in amorem termina– tur : << ••• vita contemplativa, licet essentialiter consistat in intellectu, principium lamen habet in ajfectu; in quantum videlicet aliquis ex charitate ad Dei contemplationem incitatur ; et quia finis respon– det principio, inde est quod etiam terminus et finis contemplativae vitae habet esse in affectu ; dum scilicet aliquis in visione rei amatae delectatur;• et ipsa delectatio reí visae amplius excitat amorem; unde Gregorius dicit super Ezech. (Hom. 14 circa med.) quod ' cum quis ipsum quem amat viderit, in amore ipsius amplius ignescit' ; et haec est ultima perfectio contemplativae vitae, uf scilicet non solum di– vina veritas videatur, sed etian ut ametur >> 2 • Charitas ergo Dei initium et finis est contemplationis, quae ideo, licet in se sit actus intellectivus, cum ordine tamim affectivo intime cohaeret. S. Bonaventura, cuius tota doctrina theologica affectivam potius notam sapit, vitam cor:.templativam omnino in hanc par– tem trahit. Nam in illud Evangelii : << Porro unum est necessarium >> (Luc. 10, 42), ubi proprie de contemplatione sermo est, ait: << hoc scilícet est regnum Dei, quo habiío, nihil deest ; unde M atthaei sexto : 'Quaerite primum regnum Dei ~t haec omnia adicientur vobis'; et in Psalmis: ' Unam petii a Domino, hanc requiram'; ista lamen est vita beata, quae est in Dei adhaerentia, cui vacat contemplativa ; in cuius persona dicitur in Psalmo: ' Mihi autem adhaerere Deo bonum est' . Et hoc est illud unum, quod est necessarium ; quia ' qui adhaeret Domino unus spiritus est ', sicut dicitur primae ad Corin– thios sexto >> ª. Optime de hac materia st:ribit S. Bernardus : << Quamobrem, si sapis, concham te exhibebis, non canalem. Hic siquidem pene simul et recipit et effundit. Illa vero, don.ec impleatur, exspectat: et sic quod superabundat, sine suo damno communicat, sciens maledi– ctum, qui partem suam facit dei'eriorem. Et ne meum consilium con– temptibile ducas, audi sapientiorem me.' Stultus, ait Salomon, profert totum spiritum suum simul, sapiens reservat in posterum '. Verum canales mullos hodie habemus 1n Ecclesia, conchas vero perpaucas. 1 11-II q. 180, art. 1 c. 1 II-II, q. 180, art. 7, ad 1. ª S. BoNAVENTURA., Commentariws in Evangelium Lucae, cap. X, n. 72, in Opera · Omnia, t. VII, p. 274.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz