BCCCAP00000000000000000000820
VITA CÓNT]i:MPLA1'IVA, ACTIVA ET MIXTA 125 status beati in caelis, de quo S. Augustinus : <cvacabimus, ait, et videbimus, videbimus et amabimus, amabimus et laudabimus >> 1 • Huic autem vitae activae, quae contemplationi praeparandae in– servit, -aequiparánda quodammodo est illa, quae ad alios· se ex:– tendit, et quae opera misericordiae corporalia potius comprehen– dit. Aliá autem forma activae vitae a S. Bonaventura in eodem loco signifi.cata illa est, quae procedit ex praecepto sive ex officio. Quod autem hic superior forma vitae activae designatur, qua~ ipsam vitam contemplativam superat, clare patet ex eo, quod ipse S. Paulus ut exemplar huius vitae proponitur, qui non obstante ardenti eius desiderio << dissolvi et esse cum Christo >>, in carne per– manere eligit ad salvandas animas. Talis ergo activitas revera e~ abundantia contemplativae vitae prócedat necesse est. Licet ergo et seraphicus Doctor, sicut S. Thomas, nomine << vitae míxtae >> non utatur, evidenter tamen illam quoad rem admittit, ita ut et ipse praeter vitam contemplativam et activam simpliciter sumptam, tertiam quoque formam vitae cognoscat; quae activa quidem est, hoc tamen sensu, quod contemplationein iam· in anima talia operantis supponit. Agentibus de contemplatione et vim huius verbi << contempla– tionis >> attendentibus, quod ad solam considerationem veritatis referri videtur, quaestio oritur utrum ipsa exclusive. ad ordinem intellectivum pertineat. S. Thomas huic quaestioni respondendo duplici modo contemplationem ad ordinem affectivum pettinere asserit, primo scilicet, in quantum cóntemplatio principium habet in affectu : << vita contemplativa quantum ad ipsam esseritiam aétio- • nis pertinet ad intellectum : qizantum autem ·ad id quod movet ad · . exercendam talem operationem, pertinet ad voluntatem, quae movet omnes alias potentias, et etiam intellectum ad sizum actum. Movet aiztem vis appetitiva ad aliquid inspiciendum, vel sensibiliter, vel intelligibiliter : quandoque quidem propter dmorem reí visae ; quia dicitur Matth. 6 : ' Ubi est thesaurus tuus, zbi est et cor tuum', quan– doque autem propter amorem ipsius cognitionis, quam quis · ex inspe– ctione cónsequitur; et propter hoc Gregorius (Hom. 14, in Ezech.) constituit vitam contemplativam ir¡ charitcde Dei ; in quantum sci– licet aliqizis ex dilect'ione Dei inardescii ad eius pulchritudinem con- 1 De civitate Die, lib. X.XII, c. 30., MIGNE, P. L., t. XL'I, col. 804,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz