BCCCAP00000000000000000000820

124 . . . DE SPIRITUALITATE FR11.NCISCANA. - PARS ALTERA quae ordinantur ad docendum et praedicamÍ.um, quae et propinquis– simae smit petfectioni Epi.scoporum » 1 • S. Thornas ergo evidenter a:'lrnittit, praeter duplicern speciern vitae activae, conternplativae Yitae inferiorem, illarn scilicet quae corisistit in exercitio virtutum moralium et conternplationern praecedit et praeparat, et illam, quae ordinatur ad exteriorem tanturn operationern, altera:rn cuarndam, contemplativae vitae su– periorern, utpote quae ex abundantia conternplationis procedit et quae hodie vita mixta cornmuniter vocari solet. Etiam S. Bonaventura hanc duplicem vitae activae formam admittere cénsendus est. Nam post v~rba e suis commentariis in Evangelium Lucae supra laadata, ita prosequitur: << Unde si de melioritate fiat i¡uaestio, simplicUer contemplativa est melior, se– cundum quod di_cit Gregorius, M·oralium libro sexto: ' Magna sunt activae merita, sed contemplationis potiora '. María enim optimam parfem elegif, quae non auferetur ab ea. Si autem fíat quaestio de eli– gibilítafe, aliquando praeeligenda est activa, scilicet viro imperfecto, qui prius se debet exercere in act1onis campo, vel cum quis obligatur ad activae opera ex praecepto siv?- ex officio ; et ideo aliquando acci– dit dubium .in praeeledione, secundum illud _ad Philippenses primo : ' Mihi vivere Cliristus est et morí lucrum. Quodsi vivere in carne, hoc mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro. Coarctor. enim e duobus, desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, multo ma– gis melius est; permanere in carne necessarium est propter vos'. Ideo viros spirituales aliquando oportet egredi, aliquando ingredi, ali– quando ascendere, aliquando descendere, sicut vidil I acob, Genesis 28 >>2. Seraphicus Doctor in hoc loco duplicem revera vitam activam designat, unam, quae conternpiationem praecedit, eaque inferior est, quippe qua exercetur a viro imperfecto, quí prius activae vita.e operam dare debet, id est, aus1 eritatibus, laboribus, orationibus, antequam ad quietem contempl&.tionis pervenire queat. Ideo etiam auctores mystici contemplationcm otium vocare solent seu vaca– tionem, quietem laboris, finem orationis. In statu enirn contern– plationis anima potius passiva eft, dum Spiritus sanctus in ea ope– ratur, secundum illud S. Pauli : << Qui Spiritu Dei aguntur, ii sunt /ilii Dei >> (Rom. 8, 14). Contemplatio igitur praelibatio est illius 1 . · II-II, q. 188, art. 6 c. 1 S. BoNAVENTURA, Commentarius in Evangelium Lucae, cap. X, n. 75, ed. cit., p. 275.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz