BCCCAP00000000000000000000820
122 DE SPIRITUALITATE FR\.NCISCANA, - PARS ALTERA est affectiva quaedam cognitio Dei, operumque divinorum 1. Huius vitae sublimitatem extollit magnis laudibus eamque vita activa multum praestantiorem esse confirmat ex eo quod sit magis con– tinua et diuturna, quod maiorem habeat delectationem, quod prop– ter se diligatur, dum activa ad aliud ordinetur etc. 2 • Deinde loquitur de vita activa, quae ordinatur ad exteriorem operationem 3, sed hic omnino distinguendae sunt variae species huius vitae activae, quae aliquando contemplationi inferior, ali– quando autem ipsi superior didtur. Vitae activae, quae contem– plationi cedit, secundum Angelicum Doctorem prima forma illa est, quae potius propriae cuiusque saluti consulit et ad ipsam con– templationem praeparat, exercendo scilicet virtutes morales, ce– teraque opera vitae asceticae. << M anifestum est autem, quod in virtutibus moralibus non principaliter quaeritur contemplatio veri– iatis, sed ordinantur ad operamlum ... zmde maní/estum est, quod virtutes morales pertinent essentialiter ad vitam activam >> '· << Di- spositive autem virtutes morales pertinent ad vitam contemplati– vam . .. virtutes (enim). moral~s impediunt vehementiam passio– num et sedant exteriorum occupationum tumultus ,· et ideo virtutes morales dispositive ad vitam ccntemplativam pertinent >> 5 • Sed est et alia vita activa, quae et ips:1 vitae contemplativae comparata, ipsi inferior est, ea scilicet, quan de bono proximi potius occupatur sed de bono eius materiali tan tum, ut militare << ad subventionem proximomm, non solum quantum ad privatas personas, sed etiam quantum ad totius reipublicae aefensionem 6, vel etiam peregrinos hospitio suscipere, captivos visitare et redimere 7 • In hac vita activa ergo evidenter quaestio est de operibus misericordiae cor– poralibus. Sed praeter hanc duplicem formam vitae activae, quae con– templationi inferior est et qune vita activa simpliciter dicenda est, S. Thomas aliam omnino distinguit, talem scilicet, quae con– templativam vitam supponit ei; ex ea procedit, ideoque valore et· merito eam superat. Sic e. g. hunc locum afferens S. Augustini 1 II-II, q. 180, art. 1 et 4. 2 II-II, q. 182, art. 1 c. • n-n, q. 181, art. 1 c. ' lbidem. 5 II-II, art. 2 c. • II-II, q. 188, art. 3 e, 7 Jbidem, art. 1 c.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz