BCCCAP00000000000000000000820
VITA CONTEMPLATIVA, ACTIVA ET MIXTA 121 aulem vitae activae communicat etiam inferiores vires, quae sunt nobis et brutis commzmes >> 1 ; contemplatio potius otium, vacatio est dicenda, actio vero operatio. Sibi quidem obicit auctoritatem S. Augustini, qui in libro suo << De civitate Dei >> tertium vitae genus posuisse videtur, dicen-. do : << Ex tribus vero illis vitae generibus, otioso, actuoso et ex utro– que composito, quamvis salva fide quisque possit in quolibet eo– rum vitam ducere et ad sempiterna praemia pervenire, inierest ta– men, quid amore te11eai veritatis, quid officio caritatis impendat >> 2 • Hanc autem •fictam difficultatem resolvit dicendo << quod media conficiuntur ex exiremis ; et ideo virtute continentur in eis : sicul · tepidum in calido et frígido et pallidum in albo et nigro ; et simiWer sub activo et contemplativo comprehenditur id ·quod esi ex utroque compos(tum : et tamen si.cut in quolibet .mixto waedominafur aliquod simplicium : ita etiam in medio genere vitae superabundat quandoque contemplativum, quandoque vero activum >> 3 • Evidenter ergo appa– ret << hoc medium genus vitae>> non esse simpliciter a vita activa et contemplativa distinctum . Etiam S. Bonaventura duplicem tantum vifam, contempla– tivam nempe et activam distinguere videtur : << Propter hoc sim– pliciter vita contemplativa magis est desideranda tamquam ea quae melior est et de se praeeligenda, tum quta securior, tum quia suavior, ium quia stabilior; non lamen despicienda activa, sed pro loco et tempore praeeligenda, tum quia anterior, tum quia poenalior, tum quia feczmdior; valet enim sibi et aliis. Et hoc bene designatum est in duabus izxoribus Iacob, Rachel scilicet et Lia, quarum una de– signat vitam activam, alía contemplativam >> 4 • Si tamen rem profundius inspiciamus, evidentissimo modo patét, tum S. Thomam, tum S. Bonave_nturam, licet de tertia quadam forma vitae, de vita mixta scilicet, ut hodie vocari solet, explicite non agant; principia tamen ipsius fundamentalia omnino clare in tractatibus suis posuisse, imo ipsam dígito suo designasse. Imprimis enim S. Thomas agit de vita contemplativa, quae 1 II-II, q. 182, art. 1 c. 1 Cf. S. AuausTrnus, De civitate Dei, lib. XIX, cap. 19, MIGNE, P. L., t. XLI, col. 647. ' 3 II-II, q. 179, art. 2, ad 2. 4 S. BoNAVENTURA, Commentarius in Evangelium S. Lucae, cap. X, n. 75, in Opera Omnia, t. VII, p. 275.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz