BCCCAP00000000000000000000820
PRINCIPIA GENERALIA 119 tionis, ad exemplum Christi, qui ineffabili unione cum Patre sem– per coniunctus, de caelo descendit, ut animas salvaret. Ideo fra– tres suos .vitam mixtam ducere voluit, hoc sensu, quod vita con– templativa, id est unio intima cum Deo, semper et ubique mane– ret elementum principale et primarium, ex quo deinde, tamquam ex vase superpleno et redundante labor apostolicus procederet, qui proinde contemplationi nullo modo detrimentum afferre, imo multo magis vitam internam magis accendere deberet. << Unde, omnes fraires, custodiamus nos multum, ne sub specie alicuius mer– cedis vel operis vel adiutorii perdamus aut tollamus mentem nostram et .cor a Domino. Sed in sancta caritate quae Deus est, rogo omnes fraires tam minisfros qualfl alios, ut omni impedimento remoto et. omni cura et sollicitudine postposita, qúocumque modo melius .pos– sunt, debeant servire, amare, adorare et honorare Dominum Deum mundo corde et pura mente, quod ipse super omnia quaerit. Ac sem– per f aciamus in nobis habitaculum et mansionem ipsi, qui est Do– minus Deus omnipotens, Pater et Filius et Spiritus sanctus >> .1. Iamvero totum, argum:entum in hac altera parte operis tractandum, secundum mentem nostram, versabitur circa conside– rationem vitae mixtae, ea ratione, qua S. Franciscus. istam vi- · vendi formam pro sua fraternitate potiorem habuit. Agendum nobis igitur erit generatim de prtncipiis vitae activae, contempla– tivae et mixtae, praecipue autem de modo, quo S. Franciscus vi– tam mixtam definite intendebí;lt, Hac rationé totam franciscanae vitae institutionem a seraphico viro initiatae, diligenti inquisi– tioni submittere poterimus. 1 S. FRANCiscus, Regula prima, cap. 22, in Opuscula, p. 54.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz