BCCCAP00000000000000000000820
118 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA, - PARS ALTERA et manere in domibus eorum >> 2 • Caritas illa ad instruendum sacra praedicatione populum eum indtabat, Christi exemplum sequens, qui << coepit facere et docere >> (Act. Ap. 1, 1), itaque apostolicam vi– vendi formam plene et perfec1 e in se et in suis fratribus effingere atque ad similitudinemexprimere cupiebat. Utique illius praedicatio a principio non erat nisi quaedam exhortatio poenitentialis, qua, vi– tando consulto munus docendJ veritates doctrinales, fideles tan– tummodo excitabat ad observandas leges christianas, hartando eos ad poenitentiam et honestatem, ad exstinctionem odii et inimici– tiae, << annuntiando eis vitia et zirtutes, poenam et gloriam >> (Reg. II c. 9). Sed licet eius apostolicus j abor quoad formam definitis quibu– sdam terminis coercitus videreLlr, nullo tamen modo limites quoad spatium admittebat, nam mundum universum ut campum sui zeli comprehendebat, sicut patet ex: eis, quae beatus Pater Cardinali Hugolino respondebat, audaciam eius reprehendenti, qua fratres cum tot et tantis periculis et incommodis per totum mundum mit– tebat: << Domine, putatís vel crediiis quod Dominus solummodo prop– ter islas provincias miserit fraires ? Sed dico vobis in veritate, quod Dominus elegit el misil fraires propter pro/ectum et salutem anima– rum omnium hominum totius r1undi, et non solum recipientur in terra fidelium; sed etiain infiddium. Et dummodo observent quae Domino promiserunt, sic Dominus minisfrabit eís necessaria in terra infidelium sicut et in tem1 fidelium >> 1 • Ut autem finis ille, quem in c,:mdenda sua fraternitate sibi praestituerat, per media iam assignata tutius et securius obtine– retur, quaedam principia seu normas moderatrices sanctus Pa– ter inviolabiliter servanda ésse voluit, et ante omnia oboedientiam et absolutam reverentiam, obsequium et plenam deditionem er– ga S. Romanam Ecclesiam, sict t abunde ex tota eius vita, ex Re– gula et Testamento relucet. Altera norma, a S. Francü,co continenter suis fratribus pro– posita, haec erat, ut << in militante. Ecclesia invitati ad nuptias sanctissimi Sponsi Iesu Christi, in ultimo loco sistere >> 2 studerent, in quem finem fratres minores eos libenter vocabat. Tandem hunc alium monitum constanter ipsis inculcare so– lebat, quod actio eorum fructm esse debebat sanctae contempla- 1 Legenda arítiqua S. Francisci, ed. F. Deiorme, n. 82. 2 Gonstitutiones Ord. Fr. Min. Capiccinorum, cap. I, n. 6,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz