BCCCAP00000000000000000000820
PFUNCIPIA GENl!:RALIA 117 restituere. Ideoque pro se et suis fratribus nihil aliud elegit et in– tendit nisi plenam in Iesum. Christum transformationem per pro– priam sanctificationem et praedicationem Evangelii. Media quae ad perficiendum hoc. suum propositum S. Pater adhibet, tum pro se tum pro suis discipulis, sunt in primis vir– tutes evangelicae, quae praesertim his tribus concluduntur, nimi– mm paupertate, humilitate et caritate, quarum exercitationem ver– bo et exemplo indesinenter. commendat. Paupertaforn a Christo tantopere cornmendatam et primam inter beatitudines enumerafam, tamquam fundamentum iecit to– tius suae fraternitat~s, quia illam, secundum Christi doctrinam, veluti matrem et radicem considerabat omnis perfectionis evan– gelicae totiusque apostolici laboris invictum robur. Humili:tate.m deinde fratribus comrnendavit, qua omnium s~ servos scirent, maxime cleri saecularis, in cuius adiutorium. sese vocatos esse cognoscerent: << In adiutorium clericorum missi su– mus ád animamm salutem, ui quod in illis minus invenitur, sup– pleaiur a .nobis >> 1 • Hac igitur humilitate impulsus Franciscus libere et constanter tam pro se quam pro suis fratribus ·omnia privilegia recusabat, omnesque exemptiones atque ecclesiasticas dignitates (Testamentum). Caritatem tandem prae ceteris omnibus virtu.tibus colebat fra– tribusque inculcabat, utpote divini magistri excelsissimum man– d~tum, qui eam << praeceptum meum >> (lo. 15, 12) vocabat, et « mandatum novum >> (lo. 13, 34), insignemque discipulorum suo– rum tesseram (lo. 13, 35), vel mandatum suum simpliciter: <<Hoc mando vobis >> (Io. 15, 17). Quae quidem caritas omnes. homines, nullo exceptó, complecti debebat, ad medendum eorum morbis turn animae tum corporis, ad leniendum eorum infirmitates physi-. cas, ad curandum mala eorum. moralia, ita ut ab initio beatus Pater om.nibus · fratribus suis imperaverit, ut saltero per aliquod tempus curam leprosorum assumerent: << unde in principio reli– gionis, posiquam fmtres coeperunt multiplicari, voluit quod frall'es manerent in hospitalibus leprosorum ad servicndum eis ; unde tem- \ pore illo quo veniebant ad religionem nobiles et ignobiles, ínter alía quae annuntiabantur dicebatur eis quod oporteret eos servire leprosis 1 ,THoMAS DE CELANo, Vita ll, n. 146. ª .'(,eqenda antiqua S. :¡;'ranciscf 1 ecl., F. DELORME, n. 10~ 1
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz