BCCCAP00000000000000000000820
116 DE SPIRITUALlTATE FRANCISCANA. - PARS ALTERA et media atque principia aperte et enucleate describit, dicendo : << ••• respondeo, quod sanctus Pater Franciscus, Spiritu Dei ple– nus et zelo caritatis Dei et proximi lotus ignitus, triplici desiderio flagravit, videlicet ut totus posset esse imitator Christi in omni perfe– ctione virtutum; ítem, ut totus posset adhaerere Deo per assiduae contemplationis eius gustum ; item, ut mullos posset lucrari Deo et salvare animas, pro quibus Chrístus voluit crucifigi et mori. Et quia non su//ecit ei, ut ista in propria persona tantum ageret, voluit insti– tuere Ordinem, ut mullos cooperntores haberet non solum in praesenti, sed etiam in futuro, qui et sanctitatis eius imitatores exislerent et alios Deo plurimos lucrarentur. Ordines autem, quos invenit in Ecclesia, aliqua praedictorum irium ex parte habebant, ut reli– giosi coenobitae, qui in studio virt11tum Christi imitantur vestigia ; .eremitae, qui contemplationi l 1 ivinae frequentius vacant, et clerici, rectores plebium, qui .animarum curam habentes, ex officio lucris ani– marum omni vigilantia intendere debent. Et quia haec tria simul irt nullÓ invenit Ordine, Spi;·itu sancto edoctus, novam condidil Regulam, et novum Ordinem instiluit, qui in professione evangeli– corum consiliorum, obedientiae scilicet et castitatis et abdicationepro– prietatis, Chrísti vestigía seq11eretur, et in officio praedicationis et confessionis animarum lucra utiliter quaereret, et in altissimae paupertatis mendicitate libertcdem spiritus retinens, contemplatio– nis supernae apprehenderet puritatem. Nam etsi actionis exterioris occupatio aliquoties interrumpat otium contemplandi, ipsa lamen libertas cordis, nullis sollicitudinibus temporalium distracta, spi– ritualis vacationis magnam praestat studiosis opportunitatem, ut orando, legendo, meditando e~ contemplando>> 1 • · Ex quibus verbis, sicut de cet_ero ex tota historia originis sera– phici Ordinis manifeste deprehenditur, finem S. Francisci religio– sam fraternitatem instituentis, non fuisse principaliter. curam infirmorum, neque iuverium ..nstitutionem vel educationem, ne– que divini cultus pompam exiierendam, neque veritatis praedica– tionem vel infidelium conversionem, sed haec omnia, quae postea forsitan in formam suae vitae et sui apostolatus assumi poterunt, supergrediens hoc unice spectat, nempe imitari Christum, S. Evan– gelium ad litteram observare atque apostolicam vivendi form.am 1 S. BONAVENTURA, Determinatione, quaestionum circa Regu/am Fratrum Minorum, in Opera Omnia, t. VHI, p. 338. ·
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz