BCCCAP00000000000000000000820
\ CAPUT I. QUAEDAM PRINCIPIA GENERALIA Finis S. Francisci Ordinem suum instituentis. - Principaliora subsidia franciscalis Ordinis sunt virtutes evangelicae. - Quaedam normae a S. P. Francisco pro vita apostolica traditae. Postquam in praecedenti tractationis nostrae parte diversa pro– posita, consilia et mentem S. Francisci circa spiritualitatem con– sideravimus, eamque in primis statuimus consistere in ardentissimo erga Iesum Christum crucifixum amore cum inflammato desiderio sese ad ipsum totis viribus conformandi, ipsiusque evangelium fi– deliter, plene ac perfecte observandi, aliosque ad hoc ídem suum propositum exsequendum inducendi, iam in hoc altero tractatu potius animum attendemus ad rationem et methodum, qua de facto hoc suum consilium ad effectum deduxit, scilicet accurate investigabimus indolem fraternitatis, quam condidit, quaerendo quodnam vitae munus Ordini suo praescripserit. Ex iis, quae hucusque de S. P. n. Francisco edisseruimus, iam evidenter apparuit, ipsum nullo modo vagis quibusdam con– siliis, vel incertis vitae propositis contentum fuisse. Quamquam enim poetico erat ingenio et ad sublimia propenso, nihilominús vir erat prudens, rerum usu et exercitatione praeditus, nimirum practicus et cautus in suis praeceptis et consiliis describendis ; et licet systematicam normam seu omnibus numeris absolutam apo– stolatus et actionis formam nobis non reliquerit, ex omnibus ta– men, quae fecit et docuit, apertissime nobis manifestum est, quod finis, instrumenta seu media 'et principia illius mentis pro– positum moderantia, clare ac distincte ab initio ipsi statim eluxe– rint, a quibus ad mortem usque numquam vel mínimum discessit. S. Bonaventura, cui prae seraphico suo acumine tam ciare mens S. Patris perspecta. erat, in solvenda quaestione hac, vide– licet, cur S. Franciscus novam Regul:nri instituerit, illius finem
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz