BCCCAP00000000000000000000820
SYNTHETICA DESCRIPTIO SPIRITUALITATIS lH .contemplatur et voce singultante passionem eius in exemplum eis proponit ; vel eos ad altare perducit ipsosque victhnam caritatis esse docet simul cum Christo eucharistico ; vel in miro naturae or– dine ac splendore divinae maiestatis vestigia expressa eis ostendit. . Tantopere igitur Franciscus amatur et tanto studio tamquam magíster vitae eligitur, quia non tristem quemdam ascetismum prae– dicat, sed potius laetam et animosam quamdam divinae filiatio– nis nobilitatem per gratiam caelestem. Franciscus non horrorem neque aversionem instillat adversus mundum, adversus honesta vitae commoda et castum amorem, sed haec omnia considerat ut · procedentia de manu Dei, et ideo partem aliquam habentia pul– chritudinis gloriae illius. Praecepta Dei non arbitratur neque pro– ponit ut onera gravissima vel intolerabilia, sed potius ut officia caritatis observanda iubet, << amore Dei >> libenter accepta. Insu– per laete ac blande virtutes pro suo quamque officio salutat : << Ave regina sapientia, Dominus te salvet cum tua sorore sancta et pura simplicitate. Domina sancta paupertas, Dominus le sal– vet cum tua sorore sancta humilitale. Domina sancta caritas, Do– minus te salvet cmn tua sorore sancta oboedientia. Sanctissimae . vfrtutes omnes, vos salvei Dominus, a quo proceditis et venitis >> 1 • Orare secundum Francisci mentem non significat aridas et va– cuas recitare formulas, quarum vim et momentum quis non intel– ligat, sed est filialis cum Patre caelesti conversatio, est dulce cum sponso animaé colloquium. Ecclesiasticae psa1modiae persolutio ipsi est veluti Angelorum officium sanctissimum, est quaedam caelici. concentus praegustatio, dum sacrosanctum Missae sacri– ficium praelibatio est nuptiarum caelestium, ubi triumphantis Ecclesiae sponsus est Agnus, qui stat in medio throni, tamquam occisus, dum omnes electi triumphale canticum concinunt : << Re– demisti nos Deo in sanguine tuo >> (Ap. 5, 9). Revera, beatus Franciscus optimus est magíster pro prae– sente aetate nostra, quae ab ipso vitam suam dirigere discat. ad Deum, summum bonum, supremamque pulchritudinem, in quo uno tandem optatissimam illam pacem inveniat, quam totus mun– dus dare non potest, sed quam Franciscus fatídica sua voce mun– do praenuntiaverat et per triplice:tn suum Ordinem reapse provido consilio iam in mundum intulit atque inferre adhuc pergit. 1 Opuscula, p. 20.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz