BCCCAP00000000000000000000820
no DE SPIRITUALITATE FRAKCISCANA, - PARS PRIMA Ratio vero cur haec spiritualitas tam celeriter et tam univer– saliter ad totam se extendit Ecclesiam, in eo consistere videtur, quod profundissime haereat in ipsa christiana doctrina et firmis– sime super fundamenta ipsius innixa sit, nempe S. Evangelium, personam et crucem Domini nostri lesu Christi Salvatoris 1 • Nostra praesertim aetate animas valde proclives et propen– sas esse ad hunc seraphicum spiritum probandum et asciscendum evidentissime apparet. Prae ceteris iuniores in franciscana vitae ratione sua desideria et consilia ad effectum deducenda esse spe– rant. Re quidem vera iuniores hodierni sincero odio vanum illum persequuntur << formalismum >>, externam scilicet illam speciem, cui nihil intrinsecus respondet ; formas illas adventicias, quae re– ligioni, culturae, ceterisque omnibus vitae condicionibus vel ac– tibus se immiscuerunt, et totis viribus redire cupiunt ad alacrem illam simplicitatem, naturalemque ingenuitatem, quas in Fran– cisco et in Ordinibus ab illo institutis mirabiliter conservatas esse vident. Plus forsitan quam temporibus praeteritis iuvenes aetatis nostrae spiritum amant libertatis, ad suum potius quam ad alie– num arbitrium viventes, quo fit ut extra viam quidem saepe ah– ducantur, quin tamen bonum quoque huius spiritus elementum penitus amittant, quatenus nempe inducantur ad rationem a se– metipsis de suis actibus exigendam, ita ut non amplius temere acquiescant et contenti sint, ut grex pecudum caeco modo alios consequi. Iam hoc idem erat, quod Franciscus cum suis sequacibus intendebat et sibi proponebat scilicet, ut uniuscuiusque iura et in– dolem, quantum posset, defenderet et servaret. Nullo enim pacto voluit fratres suos informare ad quoddam schema firmum et im– mutabile, sed cuiusque discipuli naturam propriumque ingenium respectando, eos ad seraphicam perfectionem instituebat et edu– cabat. Aetas nostra prolixa et intricata ratiocinia non amat, clif– ficiles et implicitas speculationes praeterit, sed alacrem potius insequitur et audacem actionem. Iamque Franciscus omnino alie– nus a complicatis theoriis, sed econtra proclivis ad promptam et generosam operationem, asseclas suos manu ducit et collocat sub cruce Domini, ubi oculis in lacrimas effusis Christum exspirantem 1 Cf. P. GRATIEN, O. F. M. Cap., S. Fran¡;ois d' Assise: sa personalilé, sa spiritua– lité, p. 128 sq. ; AG. GEMELLI, O. F. M. ll Francescanesimo, 3ª ed., Milano, 1936 ; P. STANISLAS DE CHAMBON-FRUGEROLLES, o. F. M. Cap., La dévotion a l'humanilé ,Iu Christ dans la spiritualité de S. Bonaventure, Lyon, 1932.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz