BCCCAP00000000000000000000820

SYNTHETICA DESCHIPTIO SPIRITUALITATIS 107 In hac formula omnia exprimuntur, quae ad franciscanam ·spiritualitatem pertinent eiusque naturam et indolem illustrant, scilicet eius finis, fons, impnlsus seu stimulus, medium seu instru– menium et fructus praecipuus. Finis enim principalis S. Francisci est eius unio et cum Christo •Crucifixo coniunctio, et quidem quátenus Christus est rex et cen– trum totius universi, alpha et omega, principium et finis, funda– mentum et corona totius creationis, quem principatum ipso suo crucis sacrificio sibi vindicavit. Fons vero ex quo Franciscus hoc suum desiderium praecipue hausit, ut cum Christo perfectissimo modo se coniungeret, est continua et lacrimabilis eius meditatio circa passionem et mortem Domini nostri Iesu Christi, quam, commiserans et compatiens, iugiter in .anima et corpore secum circumferebat. Impulsus vero seu stímulus qui seraphicum virum semper et ubique movebat et impellebat ad summum apicem totius chri– :Stianae perfectionis et sanctitatis attingendum, alius certe excogi– tari nequit nisi amor ille vehemens et incitatus, unius Francisci propdus, erga sacrosanctam Iesu Christi personam, eius animae domini, fratris et sponsi. ]Wedium deinde sen instrwnenlwn praecipuum quo ad plenam et solidam in Christum transformationem contendit, altissima illa erat paupertas, seu absoluta exspoliatio rerumque omnium abdi– catio, quam etiam Christus, pauper in nativitate, pauperior in vita, pauperrimus in morte, velut fundamentum posuit totius evangelicae sanctitatis. - Cuius revera seraphicae spiritualitatis fmctus universae ho– minum societati a terrenis cupiditatibµ.s avocandae prosunt, nam sicut Christus infinito suo amore omnes homines complectitur, sic et Francisci seraphica caritas totum mundum comparticipem fa– cere desiderat infinitae Dei bonitatis. Breviter forsan huiusmodi spiritualitatis :franciscanae synthe– sis seu comprehensio tali formula contrahi potest, ut sit : amor seraphicus quo Francíscus ad plenam transformalionem ín Chri– stum pauperem crucifixum nitebalur, tolllmque nwndum secum ad ipsum trahere atque impellere desiderabat. Nam nucleus et medulla huius spiritualitatis est amor in Ie– sum Christum crucifixum.. Mysterium crucis non solum historice

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz