BCCCAP00000000000000000000820
CAPUT XII. SPIRITUALITATIS FRANCISCANAE SYNTHETICA DESCRIPTIO Finis, fons, impulsas, instrumentum et fructus spiritualitatis franciscanae. - i\Jirabilis eius diffusio. - Aptitlldo et congruentia pro nostra aetate. Postquam in beati Patris nostri Francisci descripta vita evol– venda eius spiritualitatis elementa collegimus, ardentissimam sci– licet. erga Iesum Christum crucifixum caritatem, quae illum ad altissimam paupertatem evexerat ; filialem amorem ad Patrem suum in caelis, ex quo tum religiosum erga Creatorem obsequium, tum tenera reverentia erga res creatas universas una cum ingenua quadam simplicitate in cor eius manabant ; integerrimam venera– tionem erga Evangelium litteralemque ipsius observantiam, qua Christi verba summa religione prosequebatur, quem magistrum, fratrem, animae suae sponsum prae omnibus 'dilectum vocabat ; tandem flagrantissimun:i eius amorem erga Deum et erga ea omnia quae Deus diligit ; iam haec omnia facultatem nobis suppeditare videntur exinde syntheticam quamdam huius spiritualitatis viam et rationem statuendi, quam subsequenti formula comprehendere conamur, nimirum : In ascensíone sua ad Dewn Franciscus prompto ac forti animo Iesum Christwn et quidem crucifixum ut << viam >> elegerat et quidem hoc sensu, ut per inflammatum amorem ad Eum et per litteralem observantiam eius doctrinae sese penitus in eum transformaret et cum eo se Patri caelesti hostiam et victimam iucunda simplicitate -0ff erret; quoniam autem in contemplando Christo crucifixo pauper– tas prae ceteris omnibus animam eius percellebat, ideo hanc ui prae– cipuum adiumentum sese Christo conformandi apprehendit; porro fructus huius spiritus est caritas ardentissima erga proximos item– que zelzzs animamm usque ad desideriizm martyrii.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz