BCCCAP00000000000000000000820
DE SERAPHICO S. FRANCISCI AMORE 105 modi virtutes, quae franciscano sermone paupertatis nomine comprehendi solent, nullo modo, sicut in aliquibus accidit, Fran– cisco morosam quandam speciem tribuunt, sed econtra lumine caritatis in eo radiantur et fulgent. Enimvero paupertas ipsi spon– sa est et domina dilecta, qua summa laetitia cor eius perfunditur. Paenitentia, utpote iucundum dominium et quieta sedatio de omnibus inferioribus cupiditatibus, perfectam ei libertatem filio– rum Dei impetrat. Humiliationem et abiectionem perfectam lae– titiam vocat, gratiasque agit illis, qui vilem creaturam maximum– que peccatorem cum contumelia eum appellant, imo cogit ali– quando fratres suos, ut ignominiose eum tractent. Haec omnia explicari recte nequeunt, nisi eo quod excessus eius amoris sera– phici haec omnia in seraphicas delicia.s ei convertebant. Actio enirn reciproca inter caritatern et paupertatem exsistat oportet, qua una proprietates alterius comparticipat. Quo vehementius enim incendium amoris, eo certius omnes terreni affectus combu– runtur et iterum, qu;mto rnagis cor ab omni mundana cupidine liberum exsistit, tanto abundantius caelestis amor ipsum replere potest. Ideoque, quia seraphica Francisci dilectio tam vehemens erat, tám inflammata, tanta vi, tantoque impetu in Deum fere– batur, propterea et paupertas eius omnes illas induit proprietates. rectoque sensu ipsa quoque seraphica est dicenda. Ex alia autem parte, quia paupertas eius tam audax erat et heroica, ut iterum dico tam seraphica, ita ut nihil omnino sibi reservaret, sed omnia prae quodam excessu liberalitatis abiiceret et respueret, ideo amor eius incredibili modo ut ignis ardens eum penitus consumma– bat, sicut Seraphim ante thro.num Dei igne amoris absumuntur.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz