BCCCAP00000000000000000000820
104 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS PRIMA Francisci tempora christianus populus universim sumptus, ·non tam Redelllptorem patientem, quam Salvatorem gloriá circum– fusum contemplari atque admirari consueverat. Christi quidem triumphatoris et iudicis, cuius imaginero depictam cerner.e sole– bant in sacri templi parietibus, fo altaribus et in libris liturgicis, clementiam implorabant, iustitiam timebant, at Christi patientis et humiliati, contempti et insultati exempla venerari et meditari, imitari et amore prosequi nondum didicerant. Franciscus vero ardentissimo exemplo suo per triplicem suam consociationem se– raphicam tradito et propagato religiosam pietatem stabili modo ad Ch:risti passionem et mortero devote considerandam ac fruc– tuose imitandam invexit 1 • Sed ut indolem amoris S. Francisci funditus perscrutemur, considerandus restat modus, quo obiectum suae dilectionis am– plecti solebat. Iam in hac indagatione considerandum est, quod nullus forse actus hominis tam intime cohaeret cum ipsius natura, quam actus .,,amoris, qui propterea nexu arctissimo cum personae ingenio coalescat oportet illudque prorsus induat. Ideoque amor S. Francisci, sicut et eius intellectus, multis argumentis et ratioci– niis non indiget, sed sponte et protinus obiectum suum attingit ; amor eius sicut et eius índoles, vehementi fertur impetu, est amor magnanimo viro dignus equestrisque ordinis nobilitate insignis, qui non affectibus vel verbis tantum acquiescit, sed státim opere vim suam exserit et in actus prorumpit; est quidam amor, ut ita dicam, scaenicus, palam prodire gestiens, cui nulla vi resisti po– test, amor alias cantu et iubilo, alias fletu et lacrimis vim suam expromens ; est amor, inquam, transformationem perfectam, imo conglutinationem anhelans cum amato, quod seraphico viro reap– se obtigit in stigmatisatione in monte Alverniae. Iste amandi mo– dus, ni fallor, procedens ex S. Francisci propria, singularique in– dole, quam in nullo alío viro sancto forsan reperies, in ipso amore illius peculiarem notam imprimit, qua iure meritoque idem amor franciscanus seu seraphicus vocari solet. Alia accedit ratio, cur sancti Francisci amor << seraphici >> ti– tulo decorari meruerit, scilicet, quia tota vita beati Patris, om– nesque eius virtutes, radiis eximiae eius caritatis collustratae, revera seraphico splendore coruscant. Et re quidem vera, pau– pertas, paenitentia, humilitas, dernissio animi et ceterae huius- 1 Cf. P. GRATIEN, S. Francois d' A.ssise : sa personalité, sa spiritualité, p. 128 sq.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz